Mare Album[1] (Russice Белое море, tr. Beloe more; Carelice Vienanmeri, i.e. 'Mare Duinae'; Nenetice Сэрако ямʼ, Serako jam' ) est aestuarium meridianum Maris Barentsiani secundum boreoccidentalem Russiae oram situm, pars Oceani Glacialis Septentrionalis (Arctici). Area 90 milia km², profunditas mediocris 67 metra, maxima 340 metra.

Mare Album in tabula anni 1635

Tres sinus maximi maris Albi Mesenensis, Onegensis et Kandalakshensis sunt[2].

Flumina magna Duina Borealis, Kemium, Mesenia, Onega et Ponoi multaque flumina minoria in Mare Album effunduntur. Principales huius maris portus sunt Archangelopolis, Belomorsk, Kandalaxia, Kemium, Mesenia, Onega, et Severodvinsk.

Permultas insulas parvas habet, quarum maximae et notissimae Solovecenses insulae sunt.

NotaRecensere

  1. Iohannes Iacobus Hofmannus, Lexicon universale (1698) ~, tomus III., p. 57
  2. Norae Zabinkovae et Moysis Kirpicznikov Nomina physico-geographica principalia URSS s.v. Мезенская, Онежская, Кандалакшская губа.

Nexus externiRecensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad Mare Album spectant.
  Situs geographici et historici: Locus: 65°48′0″N 39°0′0″E • OpenStreetMap • GeoNames • Thesaurus Getty  Treccani • Большая российская энциклопедия • place/Kandalaksha-Hollow Encyclopædia Britannica