Onega[1] (Russice Онего, tr. Onego), seu Lacus Oneganus[2] (Russice Онежское озеро, tr. Onežskoe ozero), lacus est in parte septentrio-occidentali Russiae Europaeae, in re publica Carelia et regionibus Leninopolitana Vologdensique terrae illius situs.

Lacus Onega

Vide etiam paginam discretivam: Onega

Area huius lacus (sine area insularum) est 9,7 milia chm2. Longitudo Onegae est circa 250 chm, eius latitudo maxima est 91,6 chm. Profunditas mediocris est 30 m, profunditas maxima est 120 m. Volumen aquae in lacu est circa 292 km3.

58 flumina in Onegam fluunt, quorum Wytegra nominanda est, sed solus Svir fluvius ex hoc lacu effluit et in lacum Ladogam effunditur. Canalis Onegensis secudum Onegae litus e Wytegra in Svir ducit. Canalis maris Albi cum mari Albo Onegam coniungit. Petri Fabrica, Condopoga, Wytegra, Povensa urbes necnon Tolva vicus in ripa Onegae sitae sunt.

Notae recensere

Fons recensere

Nexus externι recensere

  Situs geographici et historici: Locus: 61°41′26″N 35°39′20″E • OpenStreetMap • GeoNames • Store norske Lexikon
  Vicimedia Communia plura habent quae ad lacum Onegam spectant (lake Onega, Lake Onega).