Ladoga [1] (Russice Ладога; Carelice Luadogu; Finnice Laatokka), seu Lacus Ladoganus[2] (Russice Ладожское озеро, tr. Ladožskoe ozero), est lacus in septentrio-occidente Russiae (in re publica Carelia et regione Leninopolitana terrae illius), Europae amplissimus.

Lacus Ladoga

Vide etiam paginam discretivam: Ladoga

Area huius lacus est 17,7 milia km2, seu 18,4 milia km2 cum area insularum. Longitudo 219 km, latitudo mediocris 83 km est. Profunditas mediocris 51 m, profunditas maxima (in parte septentrionali) 230 metra est. Volumen aquae in lacu est circa 908 km3.

Multa flumina in Ladogam defluunt, sed solum Neva fluvius (in sinum Finnicum effunditur) e lacu effluit.

Insulae circa 660 Ladogae sunt, quarum notissimae Balaamicae.

Hic lacus tempore antiquo Nevo vocabatur; appellatio hodierna (de nomine urbis Ladogae) e saeculo tredecimo in usu est.

Canalis Ladogensis secundum ripam lacus meridionalem it.

NotaeRecensere

FonsRecensere

Nexus externusRecensere

  Situs geographici et historici: Locus: 61°0′0″N 31°30′0″E • OpenStreetMap  • Большая российская энциклопедия • Encyclopædia Britannica
  Vicimedia Communia plura habent quae ad lacum Ladogam spectant.