Olonicia

urbs in Russia
Wikidata-logo.svg Olonicia
Res apud Vicidata repertae:
Olonicia: insigne
Civitas: Russia
Locus: 60°59′0″N 32°58′0″E
Numerus incolarum: 8 091
Zona horaria: UTC+3
Situs interretialis

Gestio

Procuratio superior: Q16682947

Geographia

Superficies: 6 chiliometrum quadratum

Olonicia vel Olonetz[1] (Russice Олонец, Carelice Anuksenlinnu) est urbs Careliae in Russia. In flumine Olonka (de quo et nomen cepit) haud longe a Ladoga lacu sita est. Incolas 8070 habuit anno 2019.

HistoriaRecensere

Anno 1137 primo memoratur. Rei publicae Novogardiensis per multa saecula pars fuerat, donec Novogardia ad Moscoviam adiuncta est. Anno 1647 Alexio regnante arx ibi nova maxima sed lignea aedificata est, quae 1741 incendio perit. Caput Careliae Olonicia tunc fuerat. Sed gubernii Olonicensis caput non Olonicia, sed Petri Fabrica facta est.

NotaeRecensere

  1. Ioannis Tomka Szaszky Introductio in orbis antiqui et hodierni geographiam... Posonii et Cassovii 1777, p. 414. (Textus apud Google Books)

Nexus externiRecensere

  Situs geographici et historici: Locus: 60°59′0″N 32°58′0″E • GeoNames  • Большая российская энциклопедия