Dei genetrix Smolenscensis
Dei genetrix Smolenscensis[1] est imago thaumaturga Dei genetricis, quae in Ecclesia Orthodoxa Russica colitur. Dies 28 Iulii calendario Iuliano vel 10 Augusti calendario Gregoriano est dies eius festivus. Imago Dei genetricis generis, quod Hodegetria[2] (Graece Ὁδηγητρία, scilicet Latine iter monstrans vel in viam ducens) nominatur, est. In iconibus generis Hodegetriae Iesus puer recte sedet vel stat et orantibus benedicit, mater vultu severo manu ad filium monstrat (nam ille via et veritas et vita est, ut dicitur[3]).
Imago Smolenscensis Graecae originis fuit. Incertum est, quando in Russiam adlata est, sed dicitur anno 1046 e Constantinopoli vecta, post in Smolenscum colebatur et a Tataris anno 1239 urbem defendit. Post in Moscuam adlata est, ubi copia eius picta est et in Ecclesia cathedralis Annuntiationis Cremlini collocata, quae anno 1525 Smolensco a Polonis liberato in Monasterium Dei genetricis Smolenscensis Novodevicense translata est. Imago autem ipsa Smolenscum revertit. Multae et aliae sunt versiones imaginis Smolenscensis, at eam ipsam, postquam Smolenscum anno 1941 a Germanis captum erat, nemo videbat.
Notae
recensere- ↑ Ioannis Martinov Annus ecclesiasticus Graeco-Slavicus, Bruxellis 1863, p. 189. (Textus apud Google Books)
- ↑ Ibidem.
- ↑ Evangelium secundum Ioannem, 14:6
Nexus externi
recensereVicimedia Communia plura habent quae ad Dei genetricem Smolenscensem spectant. |