Haec pagina de Cremlino Moscuae sito narrat. Si aliam rem, quae "Cremlinus" vocatur, quaeris, vide Cremlinus (discretiva).

Cremlinus[2] Moscuensis (Russice Московский Кремль, tr. Moskovskij Kreml' ) est antiquissima Moscuae pars. Arx, ex Medio Aevo oriunda, saeculo 15 exeunte denuo exstructa est. Moenia, viginti turribus munita, annis ab 1485 ad 1499 aedificata et adhuc bene conservata sunt. Multis aliis arcibus Russicis exemplar factum est. Ecclesia cathedralis Cremlini, Dormitioni virginis Mariae dicata, ab Aristotele Fioravanti constructa est.

Conpectus in Cremlinum a Ponte lapideo maiore[1] trans flumen Moscuense.
Cremlini tabula Latina, ab Ioanne Blaeu(nl) edita

Cremlinus simul sedes praesidis Russiae ac museum est. Anno 1990, inter res Hereditatis Mundi UNESCO perscriptus est.

  1. Russice Bol'shoj Kamennyj most.
  2. Etiam Cremlinum, -i - Vide José Juan Del Col, Diccionario auxiliar: español-latino para el uso moderno del Latín. Nomen autem Russicum masculini generis est!

Nexus externi

recensere
  Vicimedia Communia plura habent quae ad Cremlinum Moscuensem spectant.