Moscus[1] seu Moscha[1] vel Moscua[2], vulgo Moskva (Russice Москва) seu Moskva-reka (Russice Москва-река), fluvius est in medio partis Europaeae Russiae, per regionem Moscuensem, urbem dignitatis foederalis Moscuam atque (parte parva) regionem Smolenscensem Foederationis Russicae fluens et in Occam influens. Circiter 502 chiliometra patet. Ad Moscum sunt urbes Mosaiscum, Moscua (secundum nomen huius fluvii vocata), Columna, etc. In Moscua urbe aqua Volgana per canalem Moscuae acta suppletur et plenior fit, quam naturaliter erat.

Moscus seu Moscua flumen in urbe Moscua
Tabula chorographica fluvii Moscuae a valle urbis Moscuae ad ostium (ex atlante Ioannis Kirilov)

NotaeRecensere

Nexus externiRecensere

  Situs geographici et historici: Locus: 55°5′0″N 38°50′0″E, 55°28′56″N 35°27′10″E, 55°4′31″N 38°50′44″E • OpenStreetMap • GeoNames  • Большая российская энциклопедия • Encyclopædia Britannica
  Vicimedia Communia plura habent quae ad Moscum fluvium spectant.