Pascha (festum Christianum)

festum christianum
(Redirectum de Resurrectio Domini)
Vide etiam paginam fere homonymam: Pascha (festum Iudaicum).

Pascha (-ātis, n.; Hebraice פֶּסַח; Aramaice פַּסְחָא; Graece in Septuaginta et in Novo Testamento πάσχα 'transitus') est festum quo Christiani resurrectionem Iesu Christi commemorant. Quem libri Novi Testamenti tertio die post crucifixionem a mortuis resurrexisse testificantur nec tamen resurrectionem describunt vel explicant (Mc 16,6). Antiquus testium index (1 Cor 15,5–8) atque variae Evangeliorum narrationes discipulos Christum resurrectum vidisse tradunt. In hoc testamento, fides primae communitatis Hierosolymitanae positum est Iesum Christum, id est Messiam a prophetis annuntiatum, verbis suis credentibus salvationem et vitam aeternam daturum esse.

Resurrectio Iesu a Matthia Grünewald picta.

Computus paschalis

recensere

Cum res salutis, ut Biblia Sacra narrant, intra hebdomadem gererentur qua sollemnitas Iudaica maximi momenti nomine Pascha celebrabatur, dies festi Iudaici etiam diem festi Christiani praestituit: Concilio Nicaeno Primo (325) decretum est Pascha in religione Christiana semper in dominica post primum plenilunium celebrandum esse. Inde in ecclesiis (imprimis occidentalibus), quae Calendarium Gregorianum sequuntur, Pascha inter dies 22 Martii et 25 Aprilis celebratur; aliter in paene omnibus Eclesiiis Orthodoxis et Orthodoxis Orientalibus (Ecclesia Orthodoxa Finlandiae ac parte Ecclesiarum Catholicarum Orientalium exceptis), quae diem paschalem secundum Calendarium Iulianum computant. Praeterea in his ecclesiis, Pascha Christianum ante Pascha Iudaicum celebrandum non est. Interdum dies paschalis omnium ecclesiarum in idem tempus incidit, tamen casu et fortuito.

  Si plus cognoscere vis, vide etiam Computus paschalis.

Explicatio festi

recensere

In ecclesia antiqua, passio ac resurrectio Iesu Christi una celebratione nocte paschali celebratae sunt. A saeculo quarto, summum anni ecclesiastici festum tribus diebus, quod temporis spatium Triduum paschale appellatur, explicatum est. Ex tunc liturgiae plurimarum ecclesiarum a celebratione Ultimae Cenae in vespere Diei Cenae Domini per Diem Passionis Domini et Sabbatum Sanctum, diem, quo Iesus in sepulcro requiebat, usque ad mane Dominicae Resurrectionis Domini, initium novae hebdomadis, patent.

Hac dominica incipit tempus paschale, quod est spatium quinquaginta dierum usque ad Pentecosten pertinens.

Consuetudines paschales

recensere

Christiani saepissime carnem agninam Paschate comedunt. Graeci potagium magiritsam sabbato Sancto parare, cocoretsium agnumque die Paschali assare solent.

In multis terris, ova paschalia decorantur. Fabulosum festi animal est lepus paschalis.

In ecclesiis orientalibus, fideles inter se salutatione paschali salutant: "Christus resurrexit! Vere resurrexit!"

Pascha in Novo Testamento

recensere

Haec sunt verba Sancti Pauli ad Corinthios missa (1:15 12–14):

Si autem Christus praedicatur quod suscitatus est a mortuis, quomodo quidam dicunt in vobis quoniam resurrectio mortuorum non est?
Si autem resurrectio mortuorum non est, neque Christus suscitatus est!
Si autem Christus non suscitatus est, inanis est ergo praedicatio nostra, inanis est et fides vestra.

Haec sunt verba Matthaei Evangelistae (28:1–10):

  1. Sero autem post sabbatum, cum illucesceret in primam sabbati, venit Maria Magdalene et altera Maria videre sepulcrum.
  2. Et ecce terrae motus factus est magnus: angelus enim Domini descendit de caelo et accedens revolvit lapidem et sedebat super eum.
  3. Erat autem aspectus eius sicut fulgur, et vestimentum eius candidum sicut nix.
  4. Prae timore autem eius exterriti sunt custodes et facti sunt velut mortui.
  5. Respondens autem angelus dixit mulieribus: “Nolite timere vos! Scio enim quod Iesum, qui crucifixus est, quaeritis.
  6. Non est hic: surrexit enim, sicut dixit. Venite, videte locum, ubi positus erat.
  7. Et cito euntes dicite discipulis eius: “Surrexit a mortuis et ecce praecedit vos in Galilaeam; ibi eum videbitis.” Ecce dixi vobis.”
  8. Et exeuntes cito de monumento cum timore et magno gaudio cucurrerunt nuntiare discipulis eius.
  9. Et ecce Iesus occurrit illis dicens: “Avete.” Illae autem accesserunt et tenuerunt pedes eius et adoraverunt eum.
  10. Tunc ait illis Iesus: “Nolite timere; ite, nuntiate fratribus meis, ut eant in Galilaeam et ibi me videbunt.”

Pascha Iudaicum ac Christianum

recensere

Secundum evangelia synoptica Iesus ipsa in sollemnitate Paschatis Iudaici die quinto decimo Nisan crucifixus est. In evangelio secundum Ioannem narratur eum die 14 Nisan eodem tempore quo agni paschales in templo Hierosolymitano necatum esse.

Ecclesia antiqua inter alia interpreta est Iesum verum agnum paschalem sive Agnum Dei esse et secundum Moysen, qui fideles per Mare Rubrum in terram promissionis duceret. Ita Pascha Christianum partim continuatio partim nova interpretatio Paschatis Iudaici factum est. Spem salutis, quae a populo Iudaico super omnes gentes translata esset, resurrectione Iesu affirmatam esse.

Eucharistia Christiana ab ultima cena Iesu in evangeliis descripta repetitur, quae apud Synopticos cena est Paschatis (Mc 14,12–26). Imago Agni Dei ex evangelio secundum Ioannem (Io 1,29) et imprimis primam Sancti Pauli epistulam ad Corinthios (1 Cor 5,7) deducta est, quae agnos paschales usque ad annum 70 in templo sacrificatos admonet.

Nexus interni

recensere

Nexus externi

recensere
  Vicimedia Communia plura habent quae ad resurrectionem Christi spectant (Resurrection of Christ, Easter).
  • Lectio papae Benedicti XVI de Pascha inter audientiam generalem die 26 Martii 2008 (Italiane) et aliis sermonibus.