Vigilia Paschalis
Vigilia Paschalis, ab Augustino "mater omnium sanctarum vigiliarum" dicta,[1] est sollemnis resurrectionis Domini Iesus Christi celebratio est. Secundum hodernas Ecclesiae Catholicae Romanae regulas celebranda est horis nocturnis inter Sabbatum Sanctum et Dominicam Resurrectionis Domini, "ita ut vel incipiatur post initium noctis vel finiatur ante diei dominicae diluculum".[2] Similiter multis in aliis ecclesiis Christianis agitur. Catechumeni intra liturgiam baptizantur, interiectio biblica "Alleluia," quae tempore Quadragesimae non canitur, iterum sonat.
Historia
recensereAntiquitas
recenserePauca nota sunt, quomodo vigilia Paschalis saeculo secundo et tertio in Asia Minore Syriaque celebrata sit. Vigilia utique duabus ex partibus, lectionibus orationibusque, composita erat. Primo galli cantu eucharistia gaudio paschali celebrata est, qua ieiunium plurium dierum finem habuit.[3]
Sancti Ambrosius et Augustinus Hipponensis vigiliam Paschalem "Pascha" appellare solebant, quod vestustatem eius monstrare videtur.[4] Num lectiones ex traditione Iudaica sumptae sint, disputatum est, nec tamen videtur. Ritus ex toto magis a Christianis introducta est.[5]
Praeter copiosas lectiones lucernarium et baptismatis ministratio vigiliae Paschalis partes maximi momenti erant.
Medium aevum tempusque reformationis
recensereMedio aevo vigilia Paschalis variis modis celebrata est. Saeculo septimo Romae hinc quibusdam in ecclesiis lucernarium cum cereo paschali et quattuordecim lectionibus e Vetere Testamento sumptis cum canticis celebratum est, ilinc erat liturgia papalis, quae simplex lucernarium cum sex lectionibus habuit.[6]
Mox autem liturgia in Sabbatum Sanctum translata est. Missale Romanum anni 1570 praescribit, ut eucharistia vigiliae Paschalis horis antemeridianis Sabbati Sancti celebraretur.[7] Quod dies Passionis Domini et Sabbatum Sanctum dies negotii facti sunt, vigilia Paschalis paene tantum liturgia clericalis facta est.
Apud Lutheranos initio novae vigiliae formae benedictionibus ignis, cerei, aquae litaniisque sanctorum amissis introductae, evangelium Paschale ex integro recitatum est. Andreas Osiander autem in Nürnberger Kirchenordnung ('Ordo ecclesiae Norimbergensis') (1533) vigiliam paschalem "congeriem ceremoniarum vanarum pueriliumque" („eine Anhäufung unnötiger und kindischer Zeremonien“) iudicat, quae abolenda esset. Ab anno 1582 vigilia Paschalis in ecclesiis Lutheranis non iam celebrata est.[8]
Saeculum vicesimum
recensereQuidam sacerdotes, quorum primores fuerunt Pius Parsch canonicus regularis Canoniae Claustroneoburgensis in Austria, Odo Casel Benedictinus Abbatiae Mariae ad Lacum in Germania et Romanus Guardini theologus Germanus ex Italia septentrionali oriundus, reformationem liturgiae vigliae Paschalis et postulaverunt et in singulis communitatibus ab anno 1926 experti sunt. Cum etiam episcopi Francici Germanique studiis liturgiae reformandae annuerent, Pius XII liturgiam Hebdomadae Sanctae renovandam iussit. Anno 1955, novus vigiliae Paschalis ordo decreto De instauratate vigiliae paschalis facultativa celebratione ulterius proroganda officiose institutus est. Minores mutationes post Concilium Vaticanum Secundum factae sunt.
Ecclesiae Catholica Romana
recensereRitus vigiliae Paschalis annis 1951/56 a Pio XII renovatus est. Celebratio secundum Missale Romanum anni 1962 ("Liturgia Piana") tantum paulo cum forma hodierna "ordinaria" discrepans non iam nisi a parvis communitatibus celebratur. Alioqui ritus Missale Romanum ex decreto Sacrosancti Oecumenici Concilii Vaticani II instauratum sequitur.[9]
In Ecclesia Catholica Romana, vigila Paschalis est summum fastigium trium dierum Paschalium, quibus mysterium Paschale, transitus Christi per passiomen et mortem ad resurrectionem, liturgia repraesentatur. Hoc Triduum Sacrum vespere diei cenae Domini incipit, per diem passionis Domini Sabbatumque Sanctum continuatur et in nocte Paschali celebranda finitur, qua vigilando atque orando resurrectio Christi celebratur et catechumeni baptismate in ecclesiam, id est in corpus Christi (Col 1,18) inseruntur.
Celebratio vigiliae, ex quattuor partes consistens, post initium noctis incipit et ante diei dominicae diluculum finitur. Partes vigiliae sunt hae:
- Lucernarium
- Liturgia verbi
- Celebratio baptismalis
- Liturgia eucharistica
- Benedictio ignis Paschalis, praeparatio et accensus cerei Paschalis.
- Processio sollemnis in ecclesiam, presbytero ter canente "Lumen Christi", populo "Deo gratias" respondente.
- Omnibus fidelibus lux praebetur, ut "lucernas ardentes in manibus gestantes, similes sint hominibus exspectantibus Dominum"[11]
- Praeconium Paschale sive Exsultet.
- Septem lectiones e Vetere Testamento sumptae cum psalmis responsoriis et orationibus.
- Gloria in excelsis (omnes campanae pulsantur iuxta locorum constuetudinem, organum iterum sonat, cerei altaris accenduntur).
- Oratio sive Collecta.
- Lectio e Novo Testamento sumpta.
- Omnibus surgentibus, sacerdos ter sollemniter intonat, vocem gradatim elevando Alleluia, quod omnes repetunt (Alleluia primo a die Cinerum canitur).
- Evangelium Paschale.
- Homilia.
- Litaniae Sanctorum cum precibus pro iis, qui baptizantur (si adsunt).
- Benedictio aquae baptismalis.
- Baptisma (si baptizandi adsunt).
- Renovatio promissionum baptismatis omnium adstantium.
- Asperges.
- Oratio universalis.
- Liturgia eucharistica.
- Benedictio finalis ( Ad populum dimittendum, diaconus vel, eo absente, ipse sacerdos cantat vel dicit: "Ite, missa est, alleluia, alleluia". - Omnes respondent: "Deo gratias, alleluia, alleluia". Quod servatur per totam octavam Paschae. Cereus Paschalis accenditur in omnibus celebrationibus liturgicis sollemnioribus huius temporis).
Ecclesiae ex reformatione ortae
recensereSimili modo ac in Ecclesia Catholica Romana etiam in ecclesiis Lutheranis Germaniae motu liturgico crescente post bellum mundanum primum forma vigiliae Paschalis, qua ante reformationem celebrata erat, restituta est. Primus ordo anno 1936 editus est, qui elementa variarum traditionum complectens paulatim a multis communitatibus acceptus est. Recentissimus ordo anno 2008 a 'Vereinigte Evangelisch-lutherische Kirche' institutus est.[12] Ecclesiae aliarum terrarum exemplum secutae sunt. His diebus non omnes, sed multae ecclesiae sive communitates e reformatione ortae vigiliam Paschalem celebrant, quae saepe variisque modis lucernarium, lectiones, hymnos, exsultet, baptisma et eucharistiam complectitur.
Ecclesiae Orthodoxae
recensereCelebratio vigiliae Paschalis etiam in ecclesiis Orthodoxis medio aevo in horas matutinas Sabbati Sancti translata neque forma antiquior ad hunc diem restituta est.[13] Itaque mane in ecclesia 'prima resurrectio' (η πρώτη Ανάσταση), antiqua vigilia, modo vesperarum, quae autem mane huius diei fiunt, celebratur. Parvo incesso facto quindecim lectiones biblicae audiuntur, liturgia Basilii Magni, quae elementa baptismatis servat, sequente. Loco hymni nomine Trishagion versus όσοι εις Χριστόν εβαπτίσθητε, Χριστόν ενεδύσασθε (= quicumque enim in Christum baptizati estis, Christum induistis, Gal 3,27) canitur, quo olim neophyti salutati sunt. Ante evangelium psalmus 82 (81) recitatur, dum apud Slavos clerici vestes fuscos cum aliis clari coloris mutant. Loco Cherubici troparii (quod semel quotannis et tantum hac in liturgia fit) Σιγησάτω πᾶσα σάρξ βροτεία (= sileat omnis caro humana) ex antiqua liturgia Hierosolymitana canitur, dum panis cum vino ad altare fertur.[14]
Nocte Sabbati Sancti prex mediae noctis (Graece Μεσονύκτικον, lingua Slavica Ecclesiastica Полуношница) habetur, tum ipsa in media nocte liturgia matutini Paschalis (Όρθρος) celebratur. Lectione Paschali (Mc 16,1-8) lecto omnibusque luminaribus ecclesiae exstinctis "sacer ignis" (Ἃγιον Φῶς) inter omnes fideles distribuitur, dum campanae pulsantur et troparium Χριστός Ανέστη canitur. Salutatio Paschalis 'Χριστός ανέστη. Αληθώς ανέστη' ('Christus resurrexit.' 'Vere resurrexit') ter data invicem redditaque est.
Notae
recensere- ↑ Augustinus: sermo 219, PL. 38, 1088.
- ↑ Ordo missae cum populo (1970), titulus II - de anni circulo 20.
- ↑ Urs von Arx, "Die Liturgie der Osternacht," in Riten, Gesten, Zeremonien, ed. Ingrid Kasten et al. (= Trends in Medieval Philology, 14) (Berolini et Novi Eboraci: De Gruyter, 2008), 89s.
- ↑ Clemens Leonhard, The Jewish Pesach and the Origins of the Christian Easter: Open Questions in Current Research (= Studia Judaica, 35) (Berolini et Novi Eboraci: De Gruyter), 2006, 294.
- ↑ Ibidem p. 310: The system of readings in the Easter vigil is a purely Christian invention of the late fourth and early fifth centuries. It is not even anti-Jewish, not to mention a remnant of a Jewish liturgy.
- ↑ Victor vom Hoff, Osternachtfeiern als liturgisches Ritual: Die Erschließung der 'Herzmitte des Kirchenjahres' in ritualtheoretischer Perspektive, Lipsiae 2020, 147
- ↑ Missale Romanum ex decreto concilii Tridentini restitutum ( ... ), reimpressio ed. XXVIII. Bonnae ad Rhenum 2004, 231: Dicta Nona in Choro, Sacerdos ( ... ) ante portam ecclesiae, si commode potest, vel in ipso aditu ecclesiae benedicit novum ignem etc.
- ↑ Jörg Mohn, Osternacht. Spiegel und Impulsgeberin eines veränderten evangelischen Gottesdienst- und Liturgieverständnisses, Monasterii 2018, 30s.
- ↑ Missale Romanum ex decreto Sacrosancti Oecumenici Concilii Vaticani II instauratum auctoritate Pauli PP. VI promulgatum. Editio typica. Typis Polyglottis Vaticanis 1970; Editio typica altera 1975; Editio typica tertia (Ioannis Pauli PP. II cura recognitum) 2002.
- ↑ [[https://www.clerus.org/bibliaclerusonline/en/glf.htm Missale Romanum 2002.
- ↑ Missale Romanum 2002 secundum Lc 12,35-37.
- ↑ Christhard Mahrenholz, Agende II für evangelisch-lutherische Kirchen und Gemeinden, Berolini: Lutherisches Verlagshaus 1960, 304 - 306.
- ↑ Rupert Berger, Pastoralliturgisches Handlexikon. Friburgi, Basileae et Vindobonae: Herder 2013, 320.
- ↑ Peter Plank, Ostern III. Liturgisch 2. Orthodoxer Gottesdienst, in: Religion in Geschichte und Gegenwart (RGG). 4. ed. Vol. 6, Tubingae: Mohr-Siebeck 2003, coll. 731–733.
Si plus legere vis
recensere- Robert Amiet, La Veilée pascale dans l’Église latine. Vol. 1: Le rite romain: histoire et liturgie. Parisiis 1999.
- Gabriel Bertonière, The historical development of the Easter Vigil and related services in the Greek Church. Pont. Institutum Studiorum Orientalium, Romae 1972, OCLC 673887.
- Hansjörg Auf der Maur, Die Wiederentdeckung der Osternachtfeier in den abendländischen Kirchen des 20. Jahrhunderts. Ein noch nicht ganz ernstgenommener Beitrag zum ökumenischen Dialog, in: Bibel und Liturgie 60/1987, 2–25.
- Vereinigte Evangelisch-Lutherische Kirche Deutschlands, Passion und Ostern. Agende für evangelisch-lutherische Kirchen und Gemeinden. Vol. II, tom. 1, Hannoverae 2011, ISBN 978-3-7859-1039-9.
- Heidi-Maria Stowasser, Die Erneuerung der Vigilia Paschalis. Dissertatio. Eichstätt 1987, OCLC 159799111.
- Victor vom Hoff, Osternachtfeiern als liturgisches Ritual: Die Erschließung der „Herzmitte des Kirchenjahres“ in ritualtheoretischer Perspektive. Lipsiae: EVA 2020. ISBN 978-3-374-06655-1.
Nexus externi
recensereVicimedia Communia plura habent quae ad Vigiliam Paschalem spectant. |