Matutinum
Matutinum sive (hora) matutina vel etiam vigiliae, nocturni et officium nocturnum[1] est pars Divini Officii sive Liturgiae Horarum ecclesiarum Christianarum, quae noctu (inter mediam noctem et gallicinium) dicitur.
Origo horarum nocturnarum
recensereMatutinum originem trahit a vigiliis Christianorum antiquorum. Qui in sollemnitatibus (imprimis Vigilia Paschali) congregabantur, ut orando, canendo, lectiones biblicas audiendo adventum Iesu Christi ut lucis mundi exspectarent.
Horae canonicae nocturnae habentur tum in ritibus occidentalibus (ut in Romano, vide infra), quum in orientalibus (exempli gratia in ritu Byzantino Μεσονύκτικον dicitur).
Liturgia horarum nocturnarum in ritu Romano
recensereLibri utendi
recensereMatutinale est illa pars Breviarii, quae matutina comprehendit, cantus autem in Antiphonali nocturno[2] vel Nocturnali[3] quaerendi sunt.
Ordinatio matutini in duabus formis ritus Romani
recenserePost versum initialem (Domine, labia mea aperies, et os meum annuntiabit laudem tuam), necnon versus Deus in adiutorium... (in forma antiquiore tantum), Invitatorium canitur, postea hymnus. Tum unus, duo aut tres nocturni sequuntur, quorum quisque ex pluribus psalmis et lectione lectionibusve prolixioribus constat. Post unamquemque lectionem responsorium prolixum cantatur vel recitatur.
Iuxta formam antiquiorem ritus Romani unus aut tres nocturni habentur:
- in feriis et minoribus festis unus nocturnus, cum tribus lectionibus saepius biblicis tantum;
- in maioribus festis tres nocturni cum novem lectionibus habentur, primum cum lectionibus biblicis, secundum cum lectionibus e Patribus Ecclesiae desumptis, tertius cum homilia in Evangelium diei; in fine Te Deum canitur[4].
Iuxta formam ritus Romani post Concilium Vaticanum II instauratam in primo nocturno lectio biblica, in secundo nocturno verba scriptoris ab ecclesia probati leguntur; in sollemnitatibus et diebus Dominicis tertius nocturnus sequitur, in quo loco psalmorum cantica biblica canuntur, tum evangelium diei vel d(in dominicis) e serie de mysterio paschali[5] recitatur et Te Deum canitur.
Oratione hora matutina concluditur si separatim a Laudibus celebretur; secus Laudes immediate incipiuntur.
Tenebrae
recensereMatutinum cum Laudibus trium ultimorum dierum Hebdomadae Sanctae etiam "Tenebrae" vocatur, in quo lectiones primi nocturni e libro Lamentationum desumptae sunt. Quod officium olim saepe cum multo concursu populi celebrabatur, unde et ad textus Tenebrarum permultae celebres compositiones musicales scriptae sunt.
Praxis hodierna
recensereHis diebus matutinum integrum non nisi in ordinibus contemplativis vel a singulis hominibus dicitur, exceptis tamen Tenebris qui haud raro integre persolvuntur.
Ab instauratione liturgica Concilii Vaticani II Liturgia Horarum (quae "breviarium" in textibus officialibus non amplius dicitur, sed tantum iuxta consuetudinem) sic dictum "Officium lectionis", e tribus psalmis et duabus lectionibus compositum, continet, quod quavis diei hora recitari et ad officium nocturnum ad libitum augeri potest, ita ut officium lectionis locum primi nocturni vigiliarum teneat[5].
Notae
recensere- ↑ Praeterea vigiliae nocturnae, nocturnum, nocturna, matutinae. - Omnes in Christ-Katholische Liturgik (1835), p. 487
- ↑ Matutinum seu Antiphonarium S. Ord. Praedicatorum pro Nocturnis Horis majorum Solemnitatum. Romae 1936. (lege hic)
- ↑ Nocturnale Romanum. Antiphonale Sanctae Romanae Ecclesiae pro nocturnis Horis. Hartker Verlag Christoph Nicolaus Schröder, Romae–Florentiae–Veronae–Visograciae Aquensis–Sambucae Toscanorum 2002. ISBN 3-936476-01-2
- ↑ Rubricae generales Breviarii Romani (1960). (lege hic anglice)
- ↑ 5.0 5.1 Institutio generalis de Liturgia Horarum, 73 [vide: Liturgia Horarum iuxta ritum Romanum. Editio typica altera. I: Tempus Adventus, tempus Nativitatis. Libreria Editrice Vaticana 1985, p. 48]