Invitatorium est pars liturgiae horarum iuxta ritum Romanum, tamquam introductio in officium uniuscuiusque diei quae "ad laudes Dei concinendas" invitat[1].

Pagina ex breviario Ioannis Pichore (circa annum 1520 scripto). Littera initialis versiculum Invitatorii demonstrat.

Invitatorium in officio Romano

recensere

Locus Invitatorii

recensere

Invitatorium semper (fere) primam diei horam liturgicam inchoat, nempe:

  • in veteri ritu Romano (sic dicta forma extraordinaria) semper Matutino praeponitur[2];
  • in novo ritu Romano (sic dicta forma ordinaria) Officio lectionis vel Laudibus matutinis, prout alterutra hora officium huius diei inchoat[3].

In aliquot casibus Invitatorium autem non dicitur:

  • in veteri ritu in Triduo Sacro (scilicet in Tenebris) atque in Epiphania[2];
  • in novo ritu psalmus Invitatorii ad libitum omitti poterit, si Laudibus praeponi deberetur.

Historia Invitatorii

recensere

Invitatorium in officium Romanum a Gregorio Magno introductum esse videtur[4], ideoque in Epiphania et Triduo Sacro deest, servata in veteri ritu his diebus solemnissimis dispositione primitiva elementorum officii.

Elementa Invitatorii

recensere

Structura Invitatorii

recensere

Invitatorium constat:

  • ex versiculo initiali V/ Dómine, lábia mea apéries. R/ Et os meum annuntiábit laudem tuam;
  • (in veteri ritu tantum) ex versibus Deus in adiutórium meum intende, cum reliquis, ad initium omnium horarum adhibendis;
  • ex psalmo 94 (Venite, exsultemus Domino; 95 iuxta Hebraicam numerotationem) solemniter decantato.

In officio defunctorum iuxta veterem ritum a psalmo cum sua antiphona directe incipitur, versiculis omissis.

Psalmus 94, si officium in cantu solemni persolvitur, seriem melodiarum propriarum ornatarum possidet[5]; quae cum compositae sint, antequam Vulgata Bibliorum sacrorum versio in communem usum accepta sit, textum Veteris Latinae versionis adhibent. Ideoque usque ad praesentem diem hic solus psalmus in toto officio iuxta ritum Romanum iuxta hanc antiquam versionem cantatur.

Secus autem, scilicet cum officium non cantatur, hic psalmus iuxta eandem versionem quae in reliquis psalmis adhibetur, dicendus est, scilicet in veteri ritu aut iuxta Vulgatam aut iuxta Psalterium Pianum, in novo autem iuxta Novam Vulgatam. Item in novo ritu Romano, si officium non cantatur, psalmo 95 alii, nempe Ps 23 (24), Ps 66 (67) aut Ps 99 (100), substituere possunt[1].

Antiphonae

recensere

Ad Invitatorium etiam antiphona pro qualitate diei, temporis vel festi varianda pertinet[6], quae verbis Venite adoremus saepe desinit et inter strophas psalmi repetitur vel integra (in novo ritu)[5] vel tum integra tum dimidiata (in antiquo)[7]. Antiphonae ordinariae e textu psalmi 94 sumuntur, exempli gratia: Deum magnum, Dóminum, venite adorémus. In Nativitate Domini antiphona ad Invitatorium erit: Christus natus est nobis: veníte, adorémus, in Pentecoste autem: Allelúia, Spíritus Dómini replévit orbem terrárum: veníte, adorémus, allelúia.

Bibliographia

recensere
  • Adolf Adam, Rupert Berger: Invitatorium, p. 221 In: Iidem: Pastoralliturgisches Handlexikon. 5. ed. Herder, Friburgi 1990, ISBN 3-451-18972-0.
  1. 1.0 1.1 Institutio generalis de Liturgia Horarum, 34 [Vide: Liturgia Horarum iuxta ritum Romanum. Editio typica altera. I: Tempus Adventus, tempus Nativitatis. Libreria Editrice Vaticana 1985, p. 40]
  2. 2.0 2.1 Rubricae generales Breviarii Romani (1960), 182.
  3. Institutio generalis de Liturgia Horarum, 35 [Vide: Liturgia Horarum iuxta ritum Romanum. Editio typica altera. I: Tempus Adventus, tempus Nativitatis. Libreria Editrice Vaticana 1985, p. 40]
  4. Callewaert, C. 1950. Sacris erudiri. Fragmenta liturgica collecta a monachis Sancti Petri de Aldenburgo in Steenbrugge ne pereant. XXIII+741 pp. Abbatia S. Petri de Aldenburgo in Steenbrugge.
  5. 5.0 5.1 Liber hymnarius: cum invitatoriis & aliquibus responsoriis, Antiphonale Romanum secundum liturgiam horarum ordinemque cantus officii dispositum, a Solesmensibus Monachis praeparatum, Solesmis: Abbaye Saint-Pierre, 1998, ISBN 978-2-85274-076-1
  6. Rubricae generales Breviarii Romani (1960), 184; Institutio generalis de Liturgia Horarum, 36.
  7. Nocturnale Romanum. Antiphonale Sanctae Romanae Ecclesiae pro nocturnis Horis. Hartker Verlag Christoph Nicolaus Schröder, Romae–Florentiae–Veronae–Visograciae Aquensis–Sambucae Toscanorum 2002. ISBN 3-936476-01-2