Sabbatum Sanctum
Sabbatum Sanctum est dies, quo Christiani Christum ad inferos descendisse memorantur, dum corpus eius post Diem Passionis in sepulcro requiescit. Secundus dies est tridui sacri.
Multis in ecclesiis vespere aut nocte Sabbati Sancti Vigilia Paschalis celebratur, quae una cum Dominica Resurrectionis Domini summa est sollemnitas religionis Christianae.
Traditio Orthodoxa
recensereSabbatum Sanctum (Το Μεγάλο Σάββατο) est ultimus Hebdomadae Sanctae atque Quadragesimae dies, funere ac descensu Christi ad inferos consecratus. Unicum est sabbatum anni, quo ieiunium servatur.
Matutinum Sabbati Sancti, quod in paroeciis vespere diei sextae celebrari solet[1] modo sepulturae peragitur. Tota liturgia circa Epitaphium, iconam formae vestis, in qua imago Christi ad funus praeparatum acu picta est, locum tenet. In fine matutini Epitaphios in processione extra ecclesiam fertur, dum pari modo ut in exsequiis funeralibus Trishagion cantatur.
Mane in ecclesia 'prima resurrectio' (η πρώτη Ανάσταση) celebratur, id est vespera (Εσπερινός) dominicae resurrectionis Christi.
Media nocte vigilia paschalis sequitur: Presbyteri, chorus et populus ceras, crucem, iconem Christi resurrecti et vexilla ferentes ecclesiam circumeunt.. Extra portam clausam ter Tropario paschali Χριστός Ανέστη![2] recitato a presbyteris populoque salutatio paschalis ('Christus resurrexit' - 'Vere resurrexit') ter data invicem redditaque est. Troparium salutatioque una cum osculo pacis inter vigiliam paschalem perque sequentens quadraginta dies in liturgiis saepissime iteratur.[3][4]
Traditio occidentalis
recensereIn Ecclesia Catholica Romana altaria nocte post liturgiam diei Cenae Domini nudantur et sic permanent usque ad vesperum sabbati sancti. Celebratio sacramentorum maxime circumscripta est: Eucharistia non celebratur, corpus Domini non nisi moribundis forma viatici datur, similiter ac sacramentum paenitentiae, baptisma et unctio infirmorum, quippe quae sunt necessaria ad morientium salvationem. Sabbatum Sanctum es secundus ieiunei paschalis dies, ut dicit constitutio de sancta liturgia nomine Sacrosanctum Concilium.[5] In Vigilia paschali vota baptismatis renovantur et Alleluia paschalis canitur, qui cantus per totum tempus paschale continuatur. Catechumeni si qui adsunt, inter vigiliam paschalem baptizantur.
Lutherani, Anglicani, Methodisti et aliae ecclesiae similes mores sequuntur altaribus tamen saepe non nudatis sed nigris velis tectis.
In Polonia Święconka ([ɕvʲɛnˈtsɔnka], 'benedictio corbularum paschalium') die Sabbati Sancti est traditio tralaticia et maxime dilecta. Corbula ova, carnem, panem, Paska (panem dulcem), Armoraciam rusticanam et placentam forma agni continens in ecclesiam lata ibi benedicitur.
Nexus interni
Notae
recensere- ↑ "The Lamentations Service for Holy Saturday Matins". OrthoChristian.Com. Visum die 25 Novembris 2024.
- ↑ 'Christus resurrexit'. Totus troparii textus est hic: Χριστὸς ἀνέστη ἐκ νεκρῶν, θανάτῳ θάνατον πατήσας, καὶ τοῖς ἐν τοῖς μνήμασι, ζωὴν χαρισάμενος!
- ↑ Parry, K. 2010. The Blackwell Companion to Eastern Christianity, John Wiley & Sons, p. 332.
- ↑ Döpmann, Hans-Dieter. 2010. Die orthodoxen Kirchen in Geschichte und Gegenwart (= Trierer Abhandlungen zur Slavistik. Vol. 9). Peter Lang, ed. 2., Francoforti ad Moenum et al., p. 193.
- ↑ Articulus 110: Sacrum tamen esto ieiunium paschale, feria VI in Passione et Morte Domini ubique celebrandum et, iuxta opportunitatem, etiam Sabbato sancto producendum, ut ita, elato et aperto animo, ad gaudia dominicae Resurrectionis perveniatur.
Si plus legere vis
recensere- Hans-Ulrich Wiese: Karsamstagsexistenz: Auseinandersetzung mit dem Karsamstag in der Liturgie und moderner Kunst (= Bild – Raum – Feier. Studien zu Kirche und Kunst, vol. 1) Schnell und Steiner, Ratisbonae 2002, ISBN 3-7954-1515-2 (= Univ. Diss. Bonnae 2001).
Nexus externi
recensereVicimedia Communia plura habent quae ad Sabbatum Sanctum spectant. |
- Missale Romanum de festis mobilibus
- Paschalis sollemnitatis, die 16 Ianuarii 1988 (Italiane)