Addidit: "Eos autem qui dicunt: erat quando non erat [Filius], et: Priusquam nasceretur non erat, et quia ex nullis extantibus factus est, quod Graeci exuconton dicunt, vel alia sunstantia, dicentes mutabilem et convertibilem Filium Dei, hos anathematizat catholica et apostolica ecclesia." Varia alia decrevit concilium de reformatione cleri, de lapsis, et de disciplina ecclesiae.