Aperire sectionem principem

Oecumenicum concilium est sollemnis congregario episcoporum, qui una contituunt praecepta pro universa Ecclesia. Exinde dicitur oecumenicum, quia universalis est vel spectat ad universos fideles. Per concilium oecumenicum Collegium episcoporum una cum Pontifice Romano exercet illam supremam potestatem, quam habet in Ecclesiam Catholicam.

Index

Conciliorum generaRecensere

Concilia sunt aut oecumenica aut nationalia aut regionalia, prout episcopi aut totius orbis aut alicuius civitatis aut alicuius regionis vel provinciae convocentur. Sola concilia oecumenica possunt de rebus fidei et morum definitiones constituere.

Munus Romani PontificisRecensere

Secundum doctrinam Catholicam hodiernam, concilium oecumenicum numquam datur si a Pontifice Romano non sit ut tale confirmatum vel saltem receptum. Quapropter Pontificis Romani semper est concilia oecumenica indicere, iisdem praesidere eademque confirmare.

Auctoritas Concilii OecumeniciRecensere

Cum episcopi una cum Pontifice Romano in concilio oecumenico collecti, pro universa ecclesia, tamquam fidei et morum doctores unanimam sententiam sollemniter dicunt, de doctrina errare non possunt. Quorum definitionibus obsequium fidei praestandum est.

Concilia OecumenicaRecensere

Secundum doctrinam Catholicam, viginti concilia oecumenica et unum etiam tunc facta sunt.

Concilia primorum saeculorumRecensere

Definierunt gravissimas fidei Christianae veritates.

  1. Concilium Nicaenum Primum (325)
  2. Concilium Constantinopolitanum Primum (381)
  3. Concilium Ephesinum (431)
  4. Concilium Ephesinum Secundum (449)
  5. Concilium Chalcedonense (451)
  6. Concilium Constantinopolitanum Secundum (553)
  7. Concilium Constantinopolitanum Tertium (680-681)
  8. Concilium Nicaenum Secundum (787)
  9. Concilium Constantinopolitanum Quartum (869-870)

Concilia Medii AeviRecensere

In eis praecipue de disciplinae rebus actum est.

  1. Concilium Lateranense Primum (1123)
  2. Concilium Lateranense Secundum (1139)
  3. Concilium Lateranense Tertium (1179)
  4. Concilium Lateranense Quartum (1215)
  5. Concilium Lugdunense Primum (1245)
  6. Concilium Lugdunense Secundum (1274)
  7. Concilium Viennense (1311-1312)

Concilia de ChristianitateRecensere

Illuc intenderunt, ut christianitatis dissolutionem vitarent.

  1. Concilium Constantiense (1414-1418)
  2. Concilium Basiliense - Ferrariense-Florentinum-Romanum (1431-1445)
  3. Concilium Lateranense Quintum (1512-1517)

Concilia recentioraRecensere

Sacram Scripturam et Traditionem inter se contulerunt, quo Revelationem clarius appareret.

  1. Concilium Tridentinum (1545-1563)
  2. Concilium Vaticanum Primum (1869-1870)
  3. Concilium Vaticanum Secundum (1962-1965)

Opinio OrthodoxaRecensere

Orthodoxi dicunt sola septem priora concilia fuisse oecumenica. Quibus addunt aliud octavum, quod oecumenicum appellant:

  1. Concilium Constantinopolitanum Quartum (Orthodoxum)

Opiniones diversaeRecensere

Ecclesiae orientales quae cum Sede Romana non consentiunt prima concilia tantum recipiunt, quibus addunt Synodum Constantinopolitanam, quae Concilium in Trullo (anno 692) appellatur.

Protestantes autem conciliorum oecumenicorum auctoritatem in rebus fidei prorsus infitiantur.

LibriRecensere

  • Alberico, Giuseppe, Giuseppe L. Dossetti, P. Joannous Perikles, Claudio Leonardi, et Paolo Prodi, eds.; Hubert Jedin consultor?. 2002. Conciliorum Oecumenicorum Decreta. Bologna: Edizioni Dehoniane.
  • CONCILIUM VATICANUM II, Sessio V, Constitutio dogmatica de Ecclesia "Lumen Gentium", 21 Novembris anno 1964.
  Haec stipula ad historiam spectat. Amplifica, si potes!
  Haec stipula ad religionem spectat. Amplifica, si potes!