Canalis Moscuae vel nomine Moscuae[1] (Russice Канал имени Москвы[2]) est canalis regionis Moscuensis Russiae maximus.

Canalis Moscuae prope Demetriopolim
Initium canalis in Dubna urbe, cum monumento Lenin
Sestra flumen sub aggere canalem ducente

Locus et constructioRecensere

E Volga flumine in Dubna urbe, ubi receptaculum aquae Ivan'kovskoje (quod et mare Mosquense) aggere magno formatum est, incipit et in Moscum flumen in circulo septentrio-occidentali Moscuae effluit. Antliis aqua Volgana elevatur, ut partem mediam canalis transiret et Moscum amplificaret. 126 chiliometra longitudinis, 85 metra latitudinis et quinque cum dimidia parte metra altitudinis habet. Novem cataractae canalis sunt et duae etiam in Moscu flumine eidem tempore aedificatae sunt. Decem moles et novem ergasteria hydroelectrica in canale constructa sunt. Per receptacula aquae quinque transit. Sestram flumen transit per aggerem altum, at Iachromam flumen Demetriopoli ita secat, ut pars Iachromae superior in canalem effluat, inferior e tributariis nutriatur et aqua de canale deiecta suppleatur.

HistoriaRecensere

Annis ab 1932 ad 1937 aedificabatur. Maxima pars laboris a Dmitlag (scilicet Latine castris Demetriopolitanis, Gulagiae parte) facta est. Hieme anni 1941 tempore invasionis Germanicae in Moscuam aquae canalis per constructionem apud Sestra flumine in exercitum inimicum deiectae sunt.

NotaeRecensere

  1. Haec appellatio a Vicipaediano e lingua indigena in sermonem Latinum conversa est. Extra Vicipaediam huius locutionis testificatio vix inveniri potest.
  2. Usque ad annum 1947 Канал Москва — Волга, canalis inter Moscum flumen et Volgam.

Nexus externiRecensere

  Situs geographici et historici: Locus: 56°43′0″N 37°8′0″E, 55°52′19″N 37°27′17″E • 820033 GeoNames  • Большая российская энциклопедия • Encyclopædia Britannica
  Vicimedia Communia plura habent quae ad canalem Moscuae spectant.