Sest[1], vulgo Sestra (Russice Сестра[2]) est flumen in regionibus Moscuensi et Tueriensi Russiae. In regione Moscuensi prope Solnečnogorsk[3] urbem incipit et mox in receptaculum aquae Senežense influit. Circa 138 chiliometra fluit, sub aggere Canalis Moscuae per duiker transit et in Dubnam fluvium prope Dubnam urbem influit. Cuneum urbs ad Sestram flumen stat. Iachroma flumen Sestrae accola est.

Sest
Sestra prope Cuneum
Longitudo 138 chm
Moles decussis 9.9 (36 chm ab ostio) /s
Area ex qua aqua affluit 2680 chm²
Principium Prope Solnečnogorsk urbem
Ostium Dubna
Regio Regio Moscuensis,
Regio Tueriensis

Vide etiam paginam discretivam: Dubna (discretiva)

NotaeRecensere

  1. Sigismundi Herbersteinii Rerum Moscoviticarum commentarii, Antverpiae 1557, p. 82v (Textus apud Google Books)
  2. Scilicet Latine soror.
  3. Urbs Montis Aprici.

Nexus externiRecensere

  Situs geographici et historici: Locus: 56°42′47″N 37°13′43″E, 56°14′19″N 36°59′19″E, 56°42′47″N 37°13′43″E • GeoNames
  Vicimedia Communia plura habent quae ad Sestram flumen spectant.