Vide etiam paginam discretivam: Occa (discretiva)

Occa,[1] vulgo Oka (Russice Ока), etiam ut Aucensis fluvius[2] nota, flumen in Russia Europaea est. Per regiones Orelensem, Tulensem, Calugensem, Moscuensem, Resaniensem, Volodimiriensem et Novogardiensem Inferiorem circiter 1500 chiliometra patens, in Rha (cuius accolarum dextrarum maxima est) se effundit. Ad Occam sunt urbes Orela, Caluga, Serpuchovia, Kochira, Columna, Resania, Casimovia, Muromum, etc. Novogardia Inferior in ostio Occae sita est. Flumina Moscus, Clesma, Uppa, Pronia, Žizdra aliaque in Occam influunt.

Occa
Ostium Occae in Rha apud Novogardiam Inferiorem
Longitudo 1498,6 chm
Altitudo principii 226 m
Moles decussis in ostio 1300 /s
Area ex qua aqua affluit 245 000 chm²
Principium Regio Orelensis
Ostium Novogardia Inferior
Regio Russia Europaea

NotaeRecensere

Nexus externiRecensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad Occam spectant.
  Situs geographici et historici: Locus: 52°21′45″N 36°13′20″E, 56°19′58″N 43°59′4″E • GeoNames  • Treccani • Большая российская энциклопедия • Encyclopædia Britannica