Muromum,[1] vulgo Murom[2] (Russice Муром), urbs est in regione Volodimiriensi Russiae, ad Occam fluvium sita. Circa 110 milia incolarum (anno 2017) habet.

Wikidata Muromum
Res apud Vicidata repertae:
Muromum: insigne
Muromum: insigne
Civitas: Russia
Locus: 55°34′51″N 42°3′14″E
Numerus incolarum: 107 497
Zona horaria: UTC+3
Situs interretialis

Gestio

Praefectus: Evgeny Evgenievich Rychkov
Procuratio superior: Murom Urban Okrug

Geographia

Superficies: 44 chiliometrum quadratum

Coniunctiones urbium

Urbes gemellae: Pons, Bobruisca, Mexicopolis
Muromum anno 1901

Muromum est urbs antiqua, cuius annus commemorationis in chronica primae est 862. Valens sedes commercii Rutheniae erat, et a saeculo duodecimo fuit metropolis ducatus, qui anno 1392 a duce Basilio I adiunctus est ad Moscoviam.

Nunc urbs est valens sedes industriae et commeatus, officinas multas, stationem ferriviarum et portum habens. Praeterea, Muromi sunt instituta educationis, bibliothecae, musea atque monumenta historica architecturae.

In Karačarovo vico antiquo, quae nunc Muromi pars meridiana est, Elias Muromensis natus esse dicitur.

Nexus externi

recensere
  Situs geographici et historici: Locus: 55°34′51″N 42°3′14″E • OpenStreetMap • GeoNames • Store norske Lexikon • Большая российская энциклопедия
  Vicimedia Communia plura habent quae ad Muromum spectant.