Stupino (Russice Ступино), vel melius Stupinipolis, est urbs Russica in regione Moscuensi, in ripa laeva Occae fluminis sita (contra Kochiram in ripa dextra sitam) . Consulto praesidis Foederationis Russicae die 4 Septembris 2020 Urbs Virtutis Operosae nominata est.[1] Urbs 101 chiliometra a Moscua abest. Circa milia 65 incolarum habet.[2]

Wikidata Stupino
Res apud Vicidata repertae:
Stupino: insigne
Stupino: insigne
Civitas: Russia
Locus: 54°53′13″N 38°4′38″E
Numerus incolarum: 66 341, 65 990
Zona horaria: UTC+3
Situs interretialis

Gestio

Procuratio superior: Q4145601

Geographia

Superficies: 35.5 chiliometrum quadratum

Coniunctiones urbium

Urbes gemellae: Telgte, Ndjamena, Pančevo

Stupinipolis anno 1507 primo in fontibus pagus memoratum est nomine Stupinskii. Colonia in dicionem monasterii Trinitatis Arenae Albae(ru) redacta est.

Potestate Sovietica FCUS pago fabricam vehiculis electricis producendis condere decernavit, atque nomen Electrovoz pago dedit. Fabrica tamen condita non est, sed condito combinato metallurgico pagus rursus renominatus est. Pagus colonia laboratorum factus est. Anno 1938, status urbanus pago concessus est.

Notae recensere

Nexus externi recensere

  Situs geographici et historici: Locus: 54°53′13″N 38°4′38″E • GeoNames • Большая российская энциклопедия