Caluga[1][2] vel Kaluga[2] (Russice Калуга) est urbs in media Russia, portus ad Occam fluvium, metropolis regionis Calugensis et valens industriae sedes. Circa 341 milia incolarum habuit anno 2018. Stationem ferriviariam et aeroportum habet, atque instituta educationis, theatrum, quaedam musea, et nonnulla monumenta architecturae.

Wikidata Caluga
Res apud Vicidata repertae:
Caluga: insigne
Caluga: insigne
Civitas: Russia
Locus: 54°32′0″N 36°16′0″E
Numerus incolarum: 331 842
Zona horaria: UTC+3
Situs interretialis

Gestio

Praefectus: Dmitry Denisov
Procuratio superior: Kaluga Urban Okrug

Geographia

Superficies: 168.8±0.1 chiliometrum quadratum
Regiones urbanae: Q27579219, Q27579220, Q27579221

Coniunctiones urbium

Urbes gemellae: Sulaha, Lahti, Binningen, Tiraspolis, Panorama, Minscum, Binzhou, Smolenscum, Orela, Tula, Machaczkala, Leszno, Chemnicium, Xianyang, Clearwater, Ialta, Pinciacum

Tabula aut despectus

Caluga: situs
Caluga: situs
In media parte Calugae

Historia urbis

recensere

Prima mentio de Caluga facta est anno 1371; paulo post, urbs ad Moscoviam adiuncta est.

Anno 1607, urbs fuit terra rebellionis ab Ioanne Bolotnikov ductae, quae annis ab 1606 usque ad 1607 durabat.

Saeculis a septimo decimo usque ad undevicesimum, Caluga erat valens commerciae sedes. In Imperio Russico, urbs fuit metropolis gubernii (ab anno 1796).

Constantinus Ciołkowski, unus ex antecursoribus cosmonauticae, ab anno 1892 ad mortem suam (anno 1935) Calugae colebat.

Tempore Belli Magni Patrii Caluga a mense Octobri ad 31 Decembris anno 1941 a copiis Germaniae occupabatur. Postea urbs suaque industria restaurata est.

Ab anno 1944, Caluga est administrativa regionis sedes.

Nexus externi

recensere
  Vicimedia Communia plura habent quae ad Calugam spectant.
  • Pagina de Caluga Encyclopaediae Russicae Magnae (Russice)