Petri Fabrica[1] (Russ. Петрозаводск, tr. Petrozavodsk, Carelice et Vepsice Petroskoi, Vepsice etiam Zavod[2]) est urbs Russica, rei publicae Careliae caput. Incolas 279 190 habet, quorum 85 centesimae Russi sunt, etiam Careli, Finni, Vepsi, aliique (sed paene quinta pars omnium Carelorum Petri fabricae habitant). In occidentali Onegae lacus ripa sita est.

Wikidata Petri Fabrica
Res apud Vicidata repertae:
Petri Fabrica: insigne
Petri Fabrica: insigne
Civitas: Russia
Locus: 61°47′0″N 34°21′0″E
Numerus incolarum: 279 190
Zona horaria: UTC+3
Situs interretialis
Nomen officiale: Petroskoi, Petroskoi

Gestio

Praefectus: Inna Kolykhmatova
Procuratio superior: Petrozavodsk Urban Okrug

Geographia

Superficies: 135 chiliometrum quadratum

Coniunctiones urbium

Urbes gemellae: Neubrandenburg, Vagharshapat, Varkaus, Rupella, Duluth, Tubinga, Mo i Rana, Umeå Municipality, Bressicia, Alytus, Ostia Carelorum, Narva, Nicolaopolis Olbiopolitarum, Surgutum
Petri fabrica et Onega lacus
Via in Petri Fabrica anno 1933 vel 1934 (pictura Henrici Vogeler(de))

Historia

recensere

Petrus I ibi anno 1703 fabricam armariam(ru) aedificare imperavit (quae usque adhuc existit et tractoria hodie efficit). Locus metalli venarum inventarum causa electus est. Catharina II, postquam etiam altera fabrica cannonum hic aedificata est, anno 1777 in numerum urbium Petri Fabricam includit. Caput Gubernii Olonecensis ab anno 1781 Petri fabrica fuit (sed nomen gubernii ab urbe capitali vetere manebat). Annis 1784—1785 Gabriel Deržavin hic gubernator fuit. Saeculo XIX productio metallorum et urbs ipsa crescebant. Annis 1915—1916 ferrivia e Petropoli in Romanam trans Petri Fabricam constructa est. Post Res novas Octobres Petri Fabrica caput Careliae Sovieticae facta est. Tempore Belli Orbis terrarum secundo, annis 1941—1944 ab exercitu Finnico occupata est et Äänislinna nominabatur. Dies festivus urbis in Petri Fabrica est dies Saturni Iunii mensis ultimus.

  1. Alexii Scatebrani Initia eloquentiae Latinae (Солопов А.И. Начала латинской стилистики. М., 2008), p. 529.
  2. A Russico Fabrica.

Nexus externi

recensere
  Situs geographici et historici: Locus: 61°47′0″N 34°21′0″E • OpenStreetMap • GeoNames • Store norske Lexikon • Treccani • Большая российская энциклопедия
  Vicimedia Communia plura habent quae ad Petri Fabricam spectant.
  • Situs proprius (Russice)
  • De historia Petri Fabricae (Russice)