Monasterium Balaamicum
Monasterium Transfigurationis Balaamicum[1] (Russice Валаа́мский Спа́со-Преображе́нский монастырь) est monasterium Ecclesiae Russicae orthodoxae in Balaam insula archipelagi Balaamici Ladoga lacu medio situm. Transfigurationi dicatum est.
Historia
recensereAndreae Primi Vocati vita Russica iam ab apostolo ipso in Balaam insula crucem lapideam instaurari dicit. Saeculo X sancti Sergius et Germanus Balaamici paganos hic baptizare et coenobium condere dicuntur. Sanctus Sabbatius Solovecensis e sede Balaamica ad mare Album profectus est. Saeculo XVI circa 600 fratres Balaam incoluerant, sed a Suecis expulsi sunt. Anno 1715 Petrus Magnus ab archimandrita Belozerensi rogatus monasterium renovari iussit. Saeculo XIX monasterium maxime florebat.
Notae
recensere- ↑ Ioannis Martinov Annus ecclesiasticus Graeco-Slavicus, Bruxellis 1863, p. 163. (Textus apud Google Books)
Nexus externi
recensereSitus geographici et historici: Locus: 61°23′19″N 30°56′39″E • OpenStreetMap • Большая российская энциклопедия |
Vicimedia Communia plura habent quae ad Monasterium Balaamicum spectant. |