Canalis Ladogensis[1] vel Ladogensis vetus est canalis secundum litus Lacus Ladogae ductus. E flumine Volchova Novae Ladogae incipit et in Nevam flumen Schlusselburgi effluit. 117 chiliometra longitudinis habet.

Canalis Ladogensis tabula anni 1741
Cataracta Schlusselburgi inter canalem et Nevam
Cataracta Novae Ladogae inter canalem et Volchovam

HistoriaRecensere

In Ladoga lacu saepe tempestates navibus non magnis valde periculosae fiunt, et Petrus Magnus anno 1719 canalim e Volchova in Nevam effodere iussit, quo naves sine periculo agerentur. Anno 1731 canalis confectus est, sed cataractae etiam anno 1732 in Schlusselburgo et in Nova Ladoga aedificatae sunt. Decennio 182 canalis iam tenuiore fluit aqua et canalis Ladogensis novus aedificari incipit. Nunc canalis Ladogensis vetus paene omnis obrutus est, solum Schlusselburgi et Novae Ladogae altus et aqua plenus est.

NotaeRecensere

  1. De nomine tabulam vide.

BibliographiaRecensere

  • Мариинская водная система. Выдающиеся гидротехнические сооружения мира. Автор-сост. Чистиков А. Н. СПб.: «Лики России». 2011 г. (Russice)

Nexus externiRecensere

  Situs geographici et historici: Locus: 60°8′40″N 32°30′34″E • GeoNames
  Vicimedia Communia plura habent quae ad canalem Ladogensem spectant.