Systema aquarium Vysznievolocianum

Systema aquarium Vysznievolocianum[1] (Russice Вышневолоцкая водная система) est aquarium iter artificiosum, quo naves e Volga in Petropolim et mare Balticum ire poterant.

Cataracta relicta in canali Visheriano

Tuertza flumen Volgae accola Vysznievoloco in urbe prope ad Tsnam flumen accedit, quae in Mstino lacum (vel receptaculum aquae, nam mole obstructum est) effunditur, e quo Msta flumen incipit. Msta in Ilmenum effunditur, under per Volchovam, Ladogam, et Nevam navis in sinum Finnicum exire potest.

Inter Tuertzam et Tsnam ab antiquitate tractus navium existebat. Petro Magno regnante canalis inter Tsnam et Tuertzam[2] aedificatus est, sed solum annis quadragesimis saeculi XVIII systema in Vysznievoloco confectum est.[3]

Annis a 1798 ad 1803, canalis Sieversi a Msta ad Volchovam construebatur, ut Ilmenum tempestatibus periculosum naves praetereant, sed hic mox limo obrui coepit, et annis a 1826 ad 1836 effodiebatur canalis Visherianus[4] a Msta in Visheram, quae in bracchium Volchovae effunditur.

Systematis partis (a Vycznievoloco ad cataractas Borovičenses) tabula anno 1898 edita.

Systema omne solum a Volga in Ladogam transiri poterat, nam navigatio per cataractas Borovičenses Mstae contra fluxum fieri non potest; secundum fluxum naves eas transiebant, dum e Mstino receptaculo aqua emittebatur.

Saeculo XIX exeunte, systematis usus ad navigandum iam desiit.

Systemata alia eadem causa constructa fuerunt:

  1. Haec appellatio a Vicipaediano e lingua indigena in sermonem Latinum conversa est. Extra Vicipaediam huius locutionis testificatio vix inveniri potest.
  2. Fossa TwerzensisIeremiae Iacobi Oberlini Iungendorum marium fluviorumque omnis aevi molimina..., Argentorati 1775, p. 103.
  3. Hodie per receptaculum aquae Vysznievolocianum Tuertza et Tsna coniunctae sunt.
  4. Norae Zabinkovae et Moysis Kirpicznikov Nomina physico-geographica principalia URSS s.v. Вишерский канал.

Bibliographia

recensere
  • Бернштейн-Коган С. В. Вышневолоцкий водный путь Moscuae 1946. (Russice)

Nexus externi

recensere
  Situs geographici et historici: Locus: 57°35′4″N 34°33′15″E • GeoNames • Большая российская энциклопедия