Neva[1] seu Nieva[2] (Russice Нева) est flumen in Russia, in regione Leninopolitana et Petropoli. E lacu Ladoga fluit, 74 chiliometra patet et in Sinum Finnicum Maris Baltici effunditur per deltam magnam, ubi, in multa deverticula divisa, permultas insulas facit. Schlusselburgum urbs in fonte Nevae situm est et Petropolis in delta eius. Canalis Ladogensis vetus e Volchova flumine et canalis Ladogensis novus e Svire secundum litus Ladogae ducentes cum Neva Schlusselburgi coniunguntur. Ochta est accola Nevae Petropolitanus.

Flumen Neva prope arcem Petri et Pauli in urbe Petropoli

Delta NevaeRecensere

Insularum maxima est insula Basilii inter Nevam Maiorem et Nevam Minorem. Nevula Maior, quae iam fluxu superiore a Neva abiit, a parte Viburgiensi (sic Petropoli Nevae ripa septentrionalis nuncupatur) partem Petropolitanam (Petrogradskaia storona) dictam separat necnon regionem, quae tota Insulae (Ostrova) appellatur. Nevula Minor partem Petropolitanam ab Insulis separat et cum Neva Minore aestuarium commune habet.

Insula maxima partis Petropolitanae insula Petrogradskij est. Prope eam insula Leporina parva sita est, in qua Arx Petri et Pauli aedificata est. Insulam Apothecariam[3] a Petrogradskij Karpovka deverticulum separat et insulam Petri[4] Ždanovka.

Insulae maiores tres sunt: insulam Lapideam[5] ab insula Crucis[6] Krestovka deverticulum separat easque ambas ab insula Elaginis Nevula Media.

Insula Rotunda[7], ad meridiem ab ostio Nevae Maioris iacet, ubi portus maritimus Petropolitanus situs est.

NotaeRecensere

  1. Novi commentarii Academiae scientiarum imperialis petropolitanae (1772), tomus XVI., p. 701
  2. I. Hofmannus, Lexicon universale (1698), tomus III., p. 322
  3. Gregorii Sobolewski Flora Petropolitana, Petropoli 1799, p. 74, 192 (Textus apud Google Books)
  4. Ibidem. Vel Petrowsky, — ibidem, p. 13.
  5. Flora Petropolitana, Petropoli 1799, p. 74, 192 (Textus apud Google Books)
  6. Francisci Iosephi Ruprecht, Flora Ingrica, vol. I, Petropoli 1860, p. 195 etc.
  7. Russice Kruglyj, nunc insulae Gutuevskij pars, — Flora Petropolitana, Petropoli 1799, p. 61 (Textus apud Google Books)

Nexus interniRecensere

Nexus externiRecensere

  Situs geographici et historici: Locus: 59°57′24″N 31°2′44″E, 59°56′41″N 30°18′34″E • 1114249 OpenStreetMap • GeoNames  • Большая российская энциклопедия • Encyclopædia Britannica
  Vicimedia Communia plura habent quae ad Nevam spectant.