Insula Lapidea[1] (Russice Каменный остров, Kamennyi ostrov) est insula in Petropoli in delta Nevae; a parte Viburgensi Nevula Maior, ab insula Apothecaria Nevula Minor, ab insula Crucis Karpovka deverticulum parvum et ab insula Elaginis Nevula Media insulam Lapideam separant. Canali Maiore insulae Lapideae insula paene dimidiata est.

Insula Lapidea inter Nevulas Maiorem er Mediam (a laeva) et Nevulam Minorem (a dextra); Krestovka in fronte imaginis; a Canali Maiore insulae Lapideae insula paene dimidiata est

NotaeRecensere

  1. Gregorii Sobolewski Flora Petropolitana, Petropoli 1799, p. 74, 192 (Textus apud Google Books)

Nexus externiRecensere

  Situs geographici et historici: Locus: 59°58′40″N 30°17′20″E • OpenStreetMap