Canalis Griboedov[1] est canalis Petropolis, pars deltae Nevae fluminis. E Moika flumine inter Ecclesiam cathedralem Casanensem et Salvatorem ad sanguinem incipit et in Fontankam flumen influit.

Canalis Griboedov iuxta pontem Leonum
Canalis Griboedov et ecclesiae cathedralis Casanensis porticus

HistoriaRecensere

Krivuscha flumen parvum hoc loco per paludes fluit; anno 1739 initium Krivuschae cum Moika coniunctum est. Annis ab 1764 ad 1790 Catharina II regnante alveus latior factus est; post quos Canalis Catharinianus[2] diu nominabatur. Anno 1926 nomen Alexandri Griboedov cepit, qui in ripa canalis habitaverat.

NotaeRecensere

  1. Haec appellatio a Vicipaediano e lingua indigena in sermonem Latinum conversa est. Extra Vicipaediam huius locutionis testificatio vix inveniri potest.
  2. Russice Екатерининский канал.

BibliographiaRecensere

  • Кудашев Б. М. По каналу Грибоедова: Путеводитель. Petropoli 1997.
  • Зуев Г. И. Вдоль канала Грибоедова. Moscuae, Petropoli 2006.

Nexus externiRecensere

  Situs geographici et historici: Locus: 59°55′58″N 30°19′30″E • OpenStreetMap • GeoNames