Alexander Sergii filius Griboëdov (Russice Александр Сергеевич Грибоедов, tr. Aleksandr Sergeevič Griboedov; natus 4 Ianuarii[1] anno ab 1790 ad 1795, occisus 30 Ianuarii[2] 1829) erat dramaturgus Russicus, cuius opus magnum est Dolor de mente comoedia. Munus diplomaticum sustentabat et legatus Russiae in Irania fuit. Ad musicam componendam se applicabat (duae choreae Vindobonenses, quas creavit, notae sunt; etiam sonatam deperditam composuit).

Wikidata Alexander Griboedov
Res apud Vicidata repertae:
Alexander Griboedov: imago
Alexander Griboedov: imago
Alexander Griboedov: subscriptio
Alexander Griboedov: subscriptio
Nativitas: 4 Ianuarii 1795; Moscua
Obitus: 30 Ianuarii 1829; Teheranum
Patria: Imperium Russicum

Familia

Genitores: Sergey Ivanovich Griboedov; Anastasia Fyodorovna Griboedova
Coniunx: Nino Chavchavadze

Memoria

Sepultura: Mtatsminda Pantheon

Vita et opera

recensere

Alexander Griboedov Moscuae in familia nobili natus est. Anno 1806 studiosus Universitatis Moscuensis factus est. Anno 1810 studium in facultatibus artium elegantium et iuridica universitatis illius complevit; dein in facultate physico-mathematica studebat. Tempore studii, anno 1809, scripsit comoediam deperditam de certamine inter duos professores Universitatis, Iohannem Buhle et Michaelem Kačenovski.

Anno 1812 post initium Belli Patrii Griboedov sua sponte militiam cepit, sed nunquam legio eius in proelium missa est. Anno 1815 comoedia Griboedov Coniuges iuvenes («Молодые супруги»)[3] publicata et in scaenam inducta est. A mense Martio anno 1816 Griboedov ab exercitu dimissus est e et Petropoli colebat.

Anno 1817 Alexander Griboedov in Collegia rerum extranearum munus cepit. Illo tempore cum scriptoribus actoribusque celeberrimis communicabat. Cum Alexandro Šachovskoj Familiam propriam («Своя семья») et Studiosum («Студент») cum Paulo Katenin et Infidelitatem simulatam («Притворная неверность») cum Andrea Žandr comoedias composuit. Hoc anno duelli quaternario cum Basilio Šeremetev, Alexandro Zavadovskij et Alexandro Iacubovič particeps erat; Šeremetev a Zavadovskij occisus est, et Griboedov a Iacubovič in manum laevam vulneratus.

Anno 1818 Griboedov secretarius missionis Russicae, metropoli Iraniae locatae, factus est. Ab anno 1822 Tripheli in urbe secretarius Alexii Ermolov erat, administratoris primarii Georgiae (quae tunc pars Imperii Russici erat) .

Tripheli Griboedov Dolorem de menteГоре от ума») scribere incepit, quae anno 1824 Petropoli completa est. Comoedia illa in manuscriptis divulgabatur in famam magnam accepit; sed solum post mortem auctoris anno 1831 primo partim in scaena inducta est, textus autem completus usquae ad annum 1862 non publicabatur.

Anno 1825 Alexander Griboedov in Caucasum rediit. Mense Decembri Petropoli rebellio Decembristarum accidit. Griboedov, cuius amici multi Decembristae fuerunt, mense Ianuario anno 1826 accusationis de praeparatione rebellionis causa arrestatus est. Culpa eius non testata, Griboedov mense Iunio eodem anno liberatus est.

Mense Septembri anno 1826 Triphelim regressus, iterum ad res diplomaticas vertit. Ab anno 1827 relationes cum Imperio Ottomanico et Irania munus eius erant. Annis a 1826 ad 1827 Griboedov tragoediam romanticam nomine Nox Georgiana («Грузинская ночь») scribebat. Non completa, tragoedia anno 1859 primo publicata est. Post finem belli inter Russiam et Iraniam annorum 1826 – 1828, Griboedov pacis foederis elaborandi (qui Russiae expediit) particeps fuit.

Mense Aprili anno 1828 Alexander Griboedov in Iraniam legatus missus est, qui sachum Fath-Ali(en) poscat, ut foederis condiciones exsolverentur; quod officium ipse exsilium periculosum aestimavit. In Iraniam profectus aliquot menses in Georgia morabatur et ibi Ninam Čavčavadze, filiam Alexandri Čavčavadze amici sui poetae Georgiani, uxorem ducit.

In Irania 11 Februarii anno 1829 vulgus fanaticum innumerum, ab adversariis pacis cum Russia stimulatum, aedificim missionis Russicae Teherani appugnavit. Omnes, qui in missione Russica erant, caesi sunt. Nina Čavčavadze, cum de morte coniugis nuntium accepit, filium immature genuit, qui altero die mortuus est, et nunquam marito alteri nupsit. Corpus Griboedov truncatum et tantum pro cicatrice in manu laeva, quae post duellum quaternarium manserat, cognitum, postquam a sacho editusμ erat, Tripheli in Mtazminda monte sepultus est.

  1. Calendario Iuliano, scilicet 15 Ianuarii Gregoriano.
  2. Calendario Iuliano, scilicet 11 Februarii Gregoriano.
  3. Versio libera Russica comoediae «Le secret du ménage» Augusti Creuzé de Lesser(fr).

Canalis Griboedov, in ripa cuius scriptor Petropoli habitaverat, anno 1926 sic nominatus est.

  • Dictionarium novum illustratum encyclopaedicum = Новый иллюстрированный энциклопедический словарь / Ред. кол.: В.И. Бородулин, А.П. Горкин, А.А. Гусев, Н.М. Ланда и др. – М.: Большая Российская энциклопедия, 2001. – ISBN 5-85270-259-5 (Russice)
  • Encyclopaedia Sovietica Magna, editio tertia (Russice)
  • Historia patria: encyclopaedia, volumen primum = Отечественная история: энциклопедия: в 5 т.: / т. 1: А – Д/ Редкол.: В.Л. Янин (гл. ред.) и др. – М.: Большая Российская энциклопедия, 1994. – ISBN 5-85270-049-5, ISBN 5-85270-076-2 (т. 1) (Russice)

Nexus externi

recensere
  Vicimedia Communia plura habent quae ad Alexandrum Griboedov spectant.
  Lexica biographica:  Gran Enciclopèdia Catalana • Den store danske • Deutsche Biographie • Treccani • Store norske leksikon • Большая российская энциклопедия • • Classical Archives