Universitas Publica Moscuensis

Wikidata Universitas Publica Moscuensis
Res apud Vicidata repertae:
Universitas Publica Moscuensis: logotypus
universitas
Civitas: Russia
Locus: 55°42′9″N 37°31′50″E
Situs: Ramenki District

Rectio

Rector: Viktor Sadovnichiy
Nomen officiale: Московский государственный университет имени М. В. Ломоносова;
https://www.msu.ru/en/, https://www.msu.ru/ch/ Situs interretialis
Praetorium: Moscua; Ramenki District

Populus

Lingua: Russica

Origo

Conditor: Michael Lomonosov, Ioannes Ioannis filius Schuvalov
Inceptio: 1755

Commemoratio

Adagium: «Scientia est clara cognitio veritatis, illustratio mentis»

Tabula aut despectus

Universitas Publica Moscuensis: imago

Universitas Publica Moscuensis Lomonosoviana (pro Moscuensis[1][2] videntur et Moscoviensis[3][4], Mosquensis[5][6]; Russice: Московский государственный университет имени М. В. Ломоносова, tr. Moskovskij gosudarstvennyj universitet imeni M. V. Lomonosova) est maxima et antiquissima universitas studiorum Russica.

Haec universitas studiorum 15 instituta investigatoria, 43 facultates, et plusquam 300 cathedras habet.

Universitas Moscuensis anno 1798

Universitas die 25 Ianuarii 1755 Moscuae condita est. Ad annum 1917, Universitas Caesarea Moscuensis[2] (Mosquensis[6]) appellabatur, dein appellationem universitatis publicae[7] accepit. Ab anno 1940 e nomine conditoris, docti Michaelis Lomonosovi, vocatur.

Ioannes Schaden, Symeon Ivashkovskij, Arsenius Menstschikow, Boris Ordynskij, Theodorus Korsch, Sergius Sobolewski, Alexander Voronkov, Helgus Nikitinski litteras Latinas et Graecas in Universitate Moscuensi docuerunt.

NotaeRecensere

  1. "Universitas Moscuensis": I.H. Frommann, Stricturae de statu scientiarum et artium in imperio Russico, p. 32; Latinitas, tomus 46, p. 244
  2. 2.0 2.1 "universitas caesarea Moscuensis": Slavica Gottingensia, pars 1, p. 1356
  3. "Universitas caesarea Moscoviensis": ' J.L.Ch. Gravenhorst, Ichneumonologia europaea, tomus 1, p. v
  4. "Academia Moscoviensis Elisabetana Lomonosoviana": [1]; [2]
  5. "Universitas Mosquensis": O. Struve, Librorum in bibliotheca speculae Pulcovensis anno 1858 exeunte contentorum catalogus systematicus, p. v
  6. 6.0 6.1 "Universitas Caesarea Mosquensis": Det Kongelige Frederiks universitets hundredaarsjubilæum 1911, p. 236
  7. "государственный publicus, a, um": [3].

Nexus interni

Nexus externiRecensere