Ioannes Matthias Schaden (Posonii die 11 Maii anno 1731 natus; Moscuae die 28 Augusti[1] anno 1797 mortuus) fuit paedagogus Russicus et orator Latinus originis Germanicae.

Wikidata Ioannes Schaden
Res apud Vicidata repertae:
Nativitas: 11 Maii 1731; Bratislavia
Obitus: 28 Augusti 1797; Moscua
Patria: Hungaria

Vita et opera

recensere

In Universitate Tubingensi eruditus, Moscuam anno 1756 migravit, ubi amborum gymnasiorum ad Universitatem Moscuensem pertinentium rector factus est, et orationem De gymnasiis in Moscovia rite aperiundis declamavit. Praeter gymnasia in universitate linguas classicas et orientales necnon philosophiam docebat. Septem orationes Latinas edidit, quarum De eo, quod naturaliter justum est, in jure parentum, circa educationem liberorum nominanda est. Orbem pictum Comenii Russice vertit et edidit. Dionysii Fonvizin, Nicolai Karamzin, Michaelis Murav'ëv(ru), Platonisque Beketov(ru) magister fuerat, qui bene eum memorabant.

Nexus externi

recensere