Aperire sectionem principem

Universitas Publica Moscuensis

(Redirectum de Universitas Moscuensis)
Universitas Publica Moscuensis Lomonosoviana
Московский государственный университет имени М. В. Ломоносова
Universitas Moscuensis anno 1798
Universitas Moscuensis anno 1798

Anglice: Lomonosov Moscow State University
Sententia:Наука есть ясное познание истины, просвещение разума
Sent. (Latine):Scientia est clara cognitio veritatis, illustratio mentis
Locus:Moscua

Universitas Publica Moscuensis Lomonosoviana (pro Moscuensis[1][2] videntur et Moscoviensis[3][4], Mosquensis[5][6]; Russice: Московский государственный университет имени М. В. Ломоносова, tr. Moskovskij gosudarstvennyj universitet imeni M. V. Lomonosova) est maxima et antiquissima universitas studiorum Russica.

Haec universitas studiorum 15 instituta investigatoria, 43 facultates, et plusquam 300 cathedras habet.

Universitas die 25 Ianuarii 1755 Moscuae condita est. Ad annum 1917, Universitas Caesarea Moscuensis[2] (Mosquensis[6]) appellabatur, dein appellationem universitatis publicae[7] accepit. Ab anno 1940 e nomine conditoris, docti Michaelis Lomonosovi, vocatur.

Symeon Ivashkovskij, Arsenius Menstschikow, Boris Ordynskij, Theodorus Korsch, Sergius Sobolewski, Helgus Nikitinski litteras Latinas et Graecas in Universitate Moscuensi docuerunt.

NotaeRecensere

  1. "Universitas Moscuensis": I.H. Frommann, Stricturae de statu scientiarum et artium in imperio Russico, p. 32; Latinitas, tomus 46, p. 244
  2. 2.0 2.1 "univesitas caesarea Moscuensis": Slavica Gottingensia, pars 1, p. 1356
  3. "Universitas caesarea Moscoviensis": ' J.L.Ch. Gravenhorst, Ichneumonologia europaea, tomus 1, p. v
  4. "Academia Moscoviensis Elisabetana Lomonosoviana": [1]; [2]
  5. "Universitas Mosquensis": O. Struve, Librorum in bibliotheca speculae Pulcovensis anno 1858 exeunte contentorum catalogus systematicus, p. v
  6. 6.0 6.1 "Universitas Caesarea Mosquensis": Det Kongelige Frederiks universitets hundredaarsjubilæum 1911, p. 236
  7. "государственный publicus, a, um": [3].

Nexus interni

Nexus externiRecensere