Ordo professorum,[1][2] sive aliquando in usu hodierno facultas, est communitas professorum in universitatibus, scholis, et academiis. Exacta huius communitatis natura in institutorum moribus pendet.

Europa et alibiRecensere

In Europa et multis mundi civitatibus, ordo est praecipua professorum grex, qui artes quasdam, sicut artes liberales aut artes medicas, in universitatibus academiisque docent. Usus nominis facultatis, ex Universitate Parisiensis saeculo duodecimo ortus, provenit quod professores re vera facultatem praecipuam universitati dant quasdam artes docendi.

Hoc sensu exempli gratia facultates Universitatis Parisiensis veteres erant:

Hodie autem habent quoque

et aliae.

America SeptentrionalisRecensere

In America Septentrionali mos est appellare facultatem omnes professores cuiusdam universitatis, quia professores cunctim universitati ordinem docendi dant; ergo universitati cuidam dicitur esse:

  • ordo professorum
  • scholastici?
  • auxiliares?
  • grapheocrates?

Nexus interni

NotaeRecensere

  1. John C. Traupman, Latin and English Dictionary, ed. tertia (Novi Eboraci: Bantam Books, 2007), 537, s.v. faculty (educ.).
  2. Vide etiam locutionem "Ordine Professorum . . . commendante" in diplomatibus doctoralibus apud Universitatem Harvardianam.