Universitas (scil. studiorum) est institutio educationis superioris et investigationis quae gradus academicos in variis disciplinis academicis concedit.

Universitas Parisiensis.
Universitas Bononiensis sive Alma Mater Studiorum.
Universitas Tartuensis.

Quae esse potest schola augustissima, in qua iuvenes (qui a disputationibus paedogogi et grammatici progressi sunt) erudiuntur, scientiaeque et artibus liberalibus student. Sic dicitur cosmos totus in tali schola inveniri posse.

Origines universitatum hodiernarum Aevo Medio locantur. Illis in principiis, trivium et quadrivium praecipue elaborabantur, primo quorum iuvenes baccalaureus meruere poterant, magistrique secundo salutabantur. Cum postea in iure, medicina, aut theologica periti essent, doctores tandem fierent. Gradus manserunt per saecula, sed nunc in multis scientiis sapientia petitur.

Erant Medio Aevo duae universitatum formae, primo universitas scholarum, secundo universitas magistrorum. Forma universitatum Oxoniensis et Cantabrigiensis saepe non comprehenditur: ibi collegia universitatem formant.

Nexus interni

Nexus externi

recensere