Iuventus est aetas vitae cum homo iuvenis est, quae tempus inter pueritiam et statum adultum (maturitatem) saepe significat.[1][2] Nomen etiam definitur "species, viriditas, vigor, ingenium, et cetera proprius unius qui iuvenis sit."[3] Spatium aetatum certarum variat quia iuventus per tempus non definitur ut statio vitae quae ad certa aetatum spatia coniungi potest; nec coniungi potest eius finis actionibus certis, sicut coniunctionibus sexualibus.[4]

Initiatio iuvenum in Malavio apud homines Yao.
Grex teenagers. Nomen teenager saepe synonymum iuventutis putatur.

Iuventus est experientia quae gradum libertatis hominis formare potest, quae multis modis secundum varias culturae notiones significari potest. Experientia in personalis culturalibus hominis normis vel traditionibus monstratur, cum gradus libertatis iuvenum spatium significat cui in eorum familia per animi motus et oeconomicam iam nituntur.[5]

Consociatio Nationum diem 12 Augusti Diem Iuventutis Internationalem declaravit.

Nexus interni

  1. "Youth," Macmillan Dictionary (Macmillan Publishers Limited).
  2. "Youth," (Merriam-Webster).
  3. Anglice: "the appearance, freshness, vigor, spirit, etc., characteristic of one who is young" ("Youth," (Dictionary.com.)
  4. Furlong 2013:2–3.
  5. Furlong 2013:2–3.

Bibliographia

recensere

Nexus externi

recensere
  Vicimedia Communia plura habent quae ad iuventutem spectant.