Amicitia est mutuus benevolentiae amor, et utrinque? manifestus, qui bonorum communicatione omnimoda fundatur. Ita fere Aristoteles et Thomas Aquinas. Hoc amoris genus, quod non in naturae familiaeve vinculo, sed in libera hominum electione et animorum affinitate, non in passione, sed in benevolentia tantum caritateque innititur, summum a Cicerone—ut alios mittamus viros doctos qui de hac re disputarunt—habetur:

Imago duorum amicorum. Pictura ab Iacobo de Pontormo, artifice Italo, circa annum 1522 facta.

Est enim amicitia nihil aliud nisi omnium divinarum humanarumque rerum cum benevolentia et caritate consensio; qua quidem haud scio an, excepta sapientia, nihil melius homini sit a dis immortalibus datum. Divitias alii praeponunt, bonam alii valetudinem, alii potentiam, alii honores, multi etiam voluptates. Beluarum hoc quidem extremum, illa autem superiora caduca et incerta, posita non tam in consiliis nostris quam in fortunae temeritate. Qui autem in virtute summum bonum ponunt, praeclare illi quidem, sed haec ipsa virtus amicitiam et gignit et continet, nec sine virtute amicitia esse ullo pacto potest.[1]

Nexus interni

Bibliographia

recensere
  • Hruschka, Daniel. 2010. Friendship: Development, Ecology and Evolution of a Relationship. Berkeleiae Californiae: University of California Press.
  • Wilson, Amy. 2012. Put the End in Friend: Ridding Your Life of People that Suck. Novi Eboraci: Kingery & Bailiff Enterprises, Chariton Press.
  • Yager, Jan. 2002. 'When Friendship Hurts: How to Deal With Friends Who Betray, Abandon, or Wound You. Novi Eboraci: Simon & Schuster, Inc., Fireside Books.