Aperire sectionem principem

Laelius de amicitia est dialogus philosophicus M. Tulli Ciceronis, quem scripsit anno 44 a.C.n., Caesare necato, quia Titus Pomponius Atticus Ciceronem aliquid scribere de amicitia oraverat. Liber narrat de amicitia inter Publium Scipionem Aemilianum, nuper mortuum, et Gaium Laelium (cos. 140), qui est persona princeps dialogi.

ContextusRecensere

Scipione Aemiliano mortuo Quintus Mucius Scaevola (olim re vera magister Ciceronis) et Gaius Fannius Strabo Laelium rogant de amicitia Laelii et Scipionis. Laelius dicit nullam veram amicitiam exstare nisi inter bonos (pars 18). Amicitia est "omnium divinarum humanarumque rerum cum benevolentia et caritate consensio" (pars 20), et amicus est quasi alter idem (pars 80).

Nexus ExterniRecensere

Opera Ciceronis
OrationesPro Quinctio ·Pro Roscio Amerino · Pro Roscio comoedo · Pro Tullio (fragmenta) · De lege agraria contra Rullum · Pro M. Fonteio (fragmenta) · Verrinae actiones · De imperio Cn. Pompei · Pro Caecina · Pro Cluentio · Pro Rabirio perduellionis reo · In Catilinam: orationes I-IV · Pro Murena · Pro Sulla · Pro Flacco · Pro Archia poeta · Post reditum in Senatu · Post reditum ad Quirites · De domo sua · De haruspicum responsis · Pro Cn. Plancio · Pro Sestio · In Vatinium · Pro Caelio · De provinciis consularibus · Pro Balbo · Pro Milone · In Pisonem · Pro Scauro · Pro Rabirio Postumo · Pro Marcello · Pro Ligario · Pro rege Deiotaro · Philippicae quae dicuntur in M. Antonium orationes I–XIV · Divinatio in Caecilium
Opera rhetoricaDe inventione · De partitione oratoria · De optimo genere oratorum · Topica · Brutus · De oratore · Orator
Opera tam philosophica quam
ad rem publicam spectantia
* De re publica · Somnium Scipionis · De legibus · Hortensius · Academici libri (commixtio duarum versionum) · De officiis · De fato · De finibus bonorum et malorum · Tusculanae disputationes · De natura deorum · Paradoxa Stoicorum · Lucullus · Laelius de amicitia · Cato maior de senectute · De Divinatione
EpistulaeEpistulae ad Atticum · Epistulae ad Brutum · Epistulae ad Quintum fratrem · Epistulae ad familiares
Opera poeticaArati Phaenomena (versio carminis astronomici quod "admodum adulescentulus" fecit) · Marius · De consulatu suo


  Haec stipula ad litteras spectat. Amplifica, si potes!
  Haec stipula ad philosophiam spectat. Amplifica, si potes!