Gaius Laelius Sapiens
Gaius Laelius Sapiens (natus circa annum 190 a.C.n., mortuus post annum 129 a.C.n.) vir publicus Romanus fuit.
GensRecensere
Pater eius Gaius Laelius C.f. anno 190 a.C.n. consulatum gessit. Duas filias habuit, quarum una Quinto Mucio Scaevolae, consuli anni 117 a.C.n., nupsit.
Cursus honorumRecensere
Laelius anno 147 a.C.n. inter Tertium Bellum Punicum legatus consulis Scipionis Aemiliani Africani fuit, quod initium amicitiae longae fuit. Deinde augur factus est atque anno 145 praetor contra legem a Gaio Licinio Crasso tribuno propositam sententiam tulit, qua sacerdotes noniam optarentur, sed a populo eligerentur[1]. Anno 140 a.C.n. una cum Quinto Servilio Caepione consul electus est.
FontesRecensere
BibliographiaRecensere
- Carolus-Ludovicus Elvers, "[I 2] L., C." in Der Neue Pauly vol. 6 (Stutgardiae: Metzler, 1999. ISBN 3-476-01476-2) col. 1055–1056.
NotaeRecensere
- ↑ Marcus Tullius Cicero, Laelius de amicitia 96; Brutus 83; 295; de natura deorum III,5
Antecessores: Gnaeus Servilius Caepio et Quintus Pompeius |
Consul 140 a.C.n. cum Quinto Servilio Caepione |
Successores: Gnaeus Calpurnius Piso et Marcus Popillius Laenas |