Aperire sectionem principem

Hortensius sive de philosophia est dialogus Marci Tulli Ciceronis anno 45 a.C.n. compositus. Nomen traxit ab oratore Quinto Hortensio Hortalo.

Cicero cum initio seriem dialogorum Hortensius-Catulus-Lucullus (Academica priora) sibi proposuisset monente Tito Pomponio Attico hoc opus in pleniorem statum auxit Catulumque Hortensiumque in formam Academicarum posteriorum sive Academici libri redegit. Dialogus cum philosophiam unam rationem ad beatam vitam consequendam recusandaque vitia exponeret temporibus antiquitatis tam magni aestimatus esse videtur, ut ab Augustino Hipponensi quasi prodigium ad studia philosophica incipienda describeatur. Tamen iam ineunte sexto saeculo p.C.n. deperditus est salvatis quidem 103 fragmentis.

Opera Ciceronis