Quintus Mucius Scaevola
Quintus Mucius Scaevola Augur (natus circa annum 170 a.C.n., mortuus anno 87 a.C.n.) vir publicus et iuris peritus Romanus fuit.
Gens
recenserePater eius Quintus Mucius Q.f. Scaevola fuit, consul anni 174 a.C.n. Mucius filiam Gaii Laelii Sapientis in matrimonium duxit. Filia eius Mucia Lucio Licinio Crasso discipulo Scaevolae nupsit, qui anno 95 a.C.n. una cum Quinto Mucio Scaevola familiari consulatum administravit.
Cursus honorum
recensereScaevola - fautor Tiberii et Gaii Sempronii Gracchi - ab anno 129 a.C.n. augur erat. Anno 120 a.C.n. praetor electus est atque Asiam administrabat. Postquam ex Asia rediit, anno 119 a.C.n. a Tito Albucio repentundarum criminis accusatus, sed absolutus est[1]. Anno 117 a.C.n. una cum Lucio Caecilio Metello Diademato consul erat. Anno 100 a.C.n. Lucii Appuleii Saturnini tribuni plebis inimicus erat.
Iuris consultus
recensereIuris prudentia eius clara fuit[2], sed opera non edidit atque responsa tantum dedit[3]. Fuit particeps sermonis in Ciceronis dialogis de republica, Laelius de amicitia, De oratore.
Bibliographia
recensere- Carolus-Ludovicus Elvers, "[I 8] M. Scaevola, Q. ("Augur")" in Der Neue Pauly vol. 8 (Stutgardiae: Metzler, 2000. ISBN 3-476-01478-9) col. 426–427.
Notae
recensere- ↑ Marcus Tullius Cicero, de oratore II 281; orator 149
- ↑ Marcus Tullius Cicero, Brutus 102
- ↑ Marcus Tullius cicero, de oratore I 200; Brutus 306
Antecessores: Quintus Marcius Rex et Marcus Porcius Cato |
Consul 117 a.C.n. cum Lucio Caecilio Metello Diademato |
Successores: Quintus Fabius Maximus Eburnus et Gaius Licinius Geta |