Quintus Fabius Maximus Eburnus
Quintus Fabius Maximus Eburnus (natus saeculo 2 a.C.n., mortuus post annum 104 a.C.n.) vir publicus Romanus fuit.
Gens
recenserePater eius Quintus Fabius Maximus Servilianus anno 142 a.C.n. consul erat.
Cursus honorum
recensereAnno 132 a.C.n. quaestor in Sicilia erat, deinde anno 127 IIIvir monetalis[1] atque 119 praetor. Anno 116 una cum Gaio Licinio Geta consul erat[2] et annos 115/114 a.C.n. Macedoniam proconsul administravit. Anno 113 forsitan legatus senatus et anno 108 a.C.n. censor erat. Quod filium suum stupri causa supplicio affici iusserat, a Gnaeo Pompeio Strabone propter patriam potestatem excessam damnatus est et anno 104 a.C.n. in exilium Nuceriam abiit, ubi aliquot annos vivebat[3].
Bibliographia
recensere- Fridericus Münzer: Fabius 111). In: Paulys Realencyclopädie der classischen Altertumswissenschaft (RE). Band VI,2, Stuttgart 1909, Sp. 1796–1798.
- Gaulielmus Kierdorf, "[I 25] F. Maximus Eburnus, Q." in Der Neue Pauly vol. 4 (Stutgardiae: Metzler, 1998. ISBN 3-476-01474-6) col. 371.
Notae
recensere- ↑ Marcus Tullius Cicero, de oratore I 121
- ↑ Marcus Tullius Cicero, pro Murena 36
- ↑ Marcus Tullius Cicero, pro Balbo 28
Antecessores: Lucius Caecilius Metellus Diadematus et Quintus Mucius Scaevola |
Consul 116 a.C.n. cum Gaio Licinio Geta |
Successores: Marcus Aemilius Scaurus et Marcus Caecilius Metellus |