Gnaeus Pompeius Strabo
Gnaeus Pompeius Strabo (natus circa annum 135 a.C.n.; mortuus Romae anno 87 a.C.n.) fuit vir publicus Romanus.
Gens
recensereQuandam Luciliam, filiam Manii Lucilii, in matrimonium duxit. Filius eius Gnaeus Pompeius Magnus triumvir fuit.
Cursus honorum
recensereAnno 106 a.C.n. Strabo quaestor Titi Albucii proconsulis Sardiniae provinciae erat. Postquam Romam redierunt, Strabo frustra Albucium accusare conabatur[1]. Anno 104 a.C.n. tribunus plebis Quintum Fabium Maximum Eburnum feliciter accusavit, quod is proprium filium necavisset[2]. Anno 92 aut antea praeturam adeptus est et deinde Macedoniam provinciam administravit. Inter Bellum sociale oppidum Asculum in Piceno legatus petebat atque Titum Lafrenium vicit. Itaque anno 89 a.C.n. una cum Lucio Porcio Catone consulatum nactus est. Hoc anno Asculum expugnavit, postquam frustra cum Marsorum duce Publio Vettio Scatone de pace egit[3]. Imperator acclamatus est atque auxiliaribus militibus civitatem Romanam dedit[4][5]. Mense Decembri eius anni triumphavit. Anno sequenti proconsul totam Italiam septentrionalem domavit. Cum Quintus Pompeius Rufus consul copias Strabonis assumere conaretur, Strabone conivente a militibus caesus est. Anno 87 a.C.n. a senatu auxilio contra Lucium Cornelium Cinnam consulem Romam vocatus est, sed deinde de foedere cum Cinna convenit. Paulo post peste interiit atque propter calumnias corpus a plebe per vias urbis trahebatur[6]. Militibus et pecunia patris fretus Gnaeus Pompeius filius mox potentiam magnam adipisci potuit.
Bibliographia
recensere- Carolus-Ludovicus Elvers, "[I 8] P. Strabo, Cn." in Der Neue Pauly vol. 10 (Stutgardiae: Metzler, 2001. ISBN 3-476-01480-0) col. 1168–1169.
Nexus externi
recensereNotae
recensere- ↑ Marcus Tullius Cicero, divinatio in Caecilium 63
- ↑ Valerius Maximus VI 1,5
- ↑ Appianus Alexandrinus, Bella civilia I 207-216
- ↑ Gaius Plinius Secundus, Naturalis historia III 138
- ↑ CIL I 709
- ↑ Velleius Paterculus, Historia Romana II 21,2; Plutarchus, Pompeius I,2
Antecessores: Lucius Iulius Caesar et Publius Rutilius Lupus |
Consul 89 a.C.n. cum Lucio Porcio Catone |
Successores: Lucius Cornelius Sulla et Quintus Pompeius Rufus |