Lucius Cornelius Cinna
Lucius Cornelius Cinna (saeculo primo a.C.n. natus, initio anni 84 a.C.n. apud Anconam necatus) fuit vir notabilis in re publica versatus, quater consul. Cornelia, filia eius secunda, coniunx prima erat C. Iulii Caesaris filiamque huic Iuliam genuit.
Gens
recensereLucius Cornelius Cinna (consul anni 127 a.C.n.) eius pater erat. Filius eius eiusdem nominis anno 44 a.C.n. ad praeturam pervenit. Cornelia, filia eius secunda, coniunx prima erat C. Iulii Caesaris filiamque huic Iuliam genuit.
De vita
recensereCinna anno 91 a.C.n. aut antea praeturam gessit. Consul primum anno octogesimo septimo cum Cn. Octavio factus est. Nam Lucium Corneliu Sullam iure iurando proposuit, ne aliquid contra leges eius facturus sit. Hic Roma abiit arma contra Mithridatem capturus. Paulo post Cinna ab Octavio dissedit. Contra voluntatem Octavii novis civibus suffragium dari, Gaium Marium ex exilio revocari flagitavit. Contra ius Octavius eum ex urbe expulit, Lucium Cornelium Merulam consulem in eius locum suffici curavit[1]. Unde pugna magna Romae ab utriusque asseclis commissa est, qua de causa ab Octavio ex urbe expulsus est. Relegatus societatem cum C. Mario fecit exercituque composito Romam profectus est. Multis certaminibus minoribus consertis Cinna a senatu consul rursum creatus est. Cum autem copiae Marii adversariis interfectis caedem facerent - inter alios et Octavius necatus et Merula adductus est, ut sua manu mortem quaereret, oportuit demum Cinnam intervenire, ut finem caedis faceret.
Anno octogesimo sexto, Cinna et Marius consules facti sunt, sed cum non multo post Marius vitam amisisset, "dominatio Cinnae"[2] coepit. Habebat proposita duo: volebat enim gentes Italas in civitatem accipere Sullamque bello finito Romam redeuntem extrudere. Cn. Papirius Carbo et Cinna legem violantes consules se iterum declaraverunt et in pugnam peregre commissuri cum copiis se ad bellum contra Sulla gerendum paraverunt. Cicero de hoc tempore dixit: "sine iure fuit et sine ulla dignitate res publica"[3]. Cinna anno 84 decessit. De obitu multa diversa narrata sunt, sed certum est milites eius proprios seditione facta eum occisisse.
Notae
recensere- ↑ Velleius Paterculus, Historia Romana II 20,3; Plutarchus, Marius 41,1; 45,4; Appianus Alexandrinus, Bella civilia I 65-66
- ↑ Marcus Tullius Cicero, Epistulae ad Atticum VIII 3,6.
- ↑ Marcus Tullius Cicero, Brutus 227
Bibliographia
recensere- Carolus-Ludovicus-Elvers, "[I 18] C. Cinna, L." in Der Neue Pauly vol. 3 (Stutgardiae: Metzler, 1997. ISBN 3-476-01473-8) col. 170–171.
Nexus externi
recensere- Opera ab hoc homine vel de eo scripta apud Bibliothecam Nationalem Germanicam (Theodisce)
Antecessores: Lucius Cornelius Sulla I et Quintus Pompeius Rufus |
Consul 87 a.C.n. cum Gnaeo Octavio |
Successores: Lucius Cornelius Cinna II et Gaius Marius VII |
Antecessores: Lucius Cornelius Cinna I et Gnaeus Octavius |
Consul 86 a.C.n. cum Gaio Mario VII |
Successores: Lucius Cornelius Cinna III et Gnaeus Papirius Carbo |
Antecessores: Lucius Cornelius Cinna II et Gaius Marius VII |
Consul 85 a.C.n. cum Gnaeo Papirio Carbone |
Successores: Lucius Cornelius Cinna IV et Gnaeus Papirius Carbo II |
Antecessores: Lucius Cornelius Cinna III et Gnaeus Papirius Carbo |
Consul 84 a.C.n. cum Gnaeo Papirio Carbone II |
Successores: Lucius Cornelius Scipio Asiaticus et Gaius Norbanus |