Gaius Norbanus (natus saeculo 2 a.C.n., mortuus anno 82 vel 81 a.C.n. Rhodi) vir publicus Romanus factionis Popularium fuit qui consulatum anno 83 a.C.n. gessit..

Gens recensere

Norbanus homo novus ex oppido Norba ad summum magistratum pervenit. Nepos (vel filius ?) eius Gaius Norbanus Flaccus anno 38 a.C.n. consul fuit.

Cursus honorum recensere

Anno 103 a.C.n. fautor Lucii Appulei Saturnini tribunus plebis Quintum Servilium Caepionem consulem anni 106 a.C.n. propter cladem apud Arausionem acceptam accusavit. Qui vi adhibita in exilium abire coactus est. Anno 101 quaestor Marci Antonii in Cilicia fuit. A Servilio anno 94 a.C.n. laesae maiestatis accusatus et a Marco Antonio feliciter defensus absolutus est[1]. Anno 89 a.C.n. Siciliam a Bello sociali defendebat[2]. Anno 83 una cum Lucio Cornelio Scipione Asiatico consul bellum contra contra Sullam e bello Mithridatico redientem suscepit. Sullae legatus Quintus Caecilius Metellus Pius Norbanum apud Faventiam vicit, qui in insulam Rhodum fugit. Ibi mortem sua manu petivit[3].

Si vis plura legere recensere

Notae recensere

  1. Marcus Tullius Cicero, de oratore II 89; 107; 124; 164; 167; 197-204; de officiis II 49
  2. Marcus Tullius Cicero, in Verrem II 3,117; 5,8; Diodorus Siculus XXXVII 2,13-14
  3. Titus Livius, Periochae LXXXV-LXXXVIII; Appianus Alexandrinus, Bella civilia I 373-422


Antecessores:
Lucius Cornelius Cinna IV et Gnaeus Papirius Carbo II
Consul
83 a.C.n.
cum
Lucio Cornelio Scipione Asiatico
Successores:
Gnaeus Papirius Carbo III et Gaius Marius Minor