38 a.C.n.
annus
Annus 38 a.C.n. e serie paginarum brevium de annis.
Millennia: | millennium 2 a.C.n. · millennium 1 a.C.n. · millennium 1 |
---|---|
Saecula: | saeculum 2 a.C.n. · saeculum 1 a.C.n. · saeculum 1 |
Anni: | (41 a.C.n.) · 40 a.C.n. · 39 a.C.n. · 38 a.C.n. · 37 a.C.n. · 36 a.C.n. · 35 a.C.n. · 34 a.C.n. · 33 a.C.n. · 32 a.C.n. · 31 a.C.n. · (30 a.C.n.) |
- Computum annorum Aerae Hispanicae incipit.
Eventa
recensere- Octavianus, repudiata Scribonia, matre filiae Iuliae, Liviam Drusillam, quamvis gravidam et uxorem Tiberii Claudii Neronis adhuc vivi, et filiam proscripti viri Livii Drusi qui sese post Philippos ipse necaverat, uxorem duxit.
Bellum civile
recensere- Octavianus bellum adversus Sextum Pompeium, non obstante pace Misenensi superiore anno pacta et invito Marco Antonio, renovavit. Pugna navali apud Cumas commissa classis Pompei superior quidem fuit, sed praefectus eius Menecrates occisus est. Mox cum Caesar Octavianus bellum in Siciliam transferre conaretur, classem tempestate in Freto Siculo deletam amisit.
Bellum Parthicum
recensere- Pugna apud Gindarum Publius Ventidius Bassus Parthos vicit atque eorum ducem Pacorum occidit.
- Die 27 novembris : primus Romanorum Publius Ventidius Bassus de Parthis triumphavit.
Nati
recensere- 14 Ianuarii - Nero Claudius Drusus, filius Liviae Drusillae, frater Tiberii, pater Claudii et Germanici, avus Caligulae. Mortuus est anno 9 a.C.n.
Mortui
recensere- Orodes II, rex Parthorum.
- Pacorus, dux et filius regis Parthorum.