Annus 33 a.C.n. e serie paginarum brevium de annis.

Millennia: millennium 2 a.C.n. · millennium 1 a.C.n. · millennium 1
Saecula: saeculum 2 a.C.n. · saeculum 1 a.C.n. · saeculum 1
Anni: (41 a.C.n.) · 40 a.C.n. · 39 a.C.n. · 38 a.C.n. · 37 a.C.n. · 36 a.C.n. · 35 a.C.n. · 34 a.C.n. · 33 a.C.n. · 32 a.C.n. · 31 a.C.n. · (30 a.C.n.)


Eventa recensere

  • Marcus Agrippa aedilitatem - inverso quodam modo cursu honorum : nam vir consularis erat - solus illo anno gessit. Etenim proximis annis aediles Romae non fuerant ob penuriam candidatorum : nam ludi aedilibus edendi magno sumptui erant. Ante triumviratum multi aedilitatem petebant quia per munificentiam ludorum plebis favorem sibi conciliaturos sperabant atque ita ad consulatum populi suffragiis pervenire in animo habebant. Nunc quia triumviri praetores et consules ipsi designabant, res longe aliter eis videbatur. Praeter ludos aliasque liberalitates (ditissimus enim erat) Agrippa aquaeductus, aquarum receptacula, fontes refecit et cloacam purgavit et vias curavit. In primis Aquam Iuliam Romam duxit.

Nati recensere

  Nati huius temporis desiderati (additis natis, hanc formulam remove)

Mortui recensere

  Mortui huius temporis desiderati (additis mortuis, hanc formulam remove)