Haec pagina de Triumviratu rei publicae Romanae explicat. Si Triumviratum Ottomanicum quaeris, vide Interregnum Ottomanicum.

Triumviratus est magistratus Romanus minor, quo collegium trium virorum officio alicui praeest (exempli gratia tresviri capitales aut tresviri monetales fuere). Magistratus extraordinarius quoque ad rem quandam efficiendam decreta potuit esse ut triumviri agris dividendis lege Sempronia anno 133 a.C.n. creati. Saepe triumviri ad colonias deducendas ita a populo designabantur. Inde hoc nomen etiam inditum foederi a tribus ducibus tempore rei publicae Romanae exeuntis ante principatum ampliandae potentiae causa icto. Fuerunt duo triumviratus praeclarorum ducum Romanorum.

Primus triumviratus recensere

 
Effigies Pompei Magni in denario a filio Sexto post mortem percusso circa annum 40 a.C.n.

Societas Gaii Iulii Caesaris, Gnaei Pompeii Magni, et Marci Licinii Crassi anno 60 a.C.n. inita," ne quid ageretur in republica quod displicuisset ulli e tribus" (Suetonius), "primum triumviratum" appellationem a modernis eruditis accepit, quamquam numquam a Romanis sic nominata : privata enim societas erat, matrimonio quoque firmata, cum Pompeius filiam Caesaris, Iuliam, uxorem duxit. Nec ulla lex potestatem illorum "triumvirum" umquam sanxit.

Nihilominus, spreto iure legum, per potentiam magistratus ac provincias inter sese et fautores suos diviserunt. Anno 59 a.C.n. Caesar consul fuit atque collegam Bibulum in domo sua inclusit, ne sibi obstare posset ; ac continuo post consulatum proconsul Galliarum et Illyrici. Pompeius provincias et regna sociorum in Oriente, ut voluit, ordinavit ac mox praefectus annonae frumentariae fuit cum maximo imperio in multis provinciis (57 a.C.n.). Crassus multas pecunias per societates publicanorum collegit populo favente. Anno 55 a.C.n. Pompeius et Crassus secundum consulatum una gesserunt ac postea provincias in quinquennium adepti sunt, Hispanias Pompeius, Syriam Crassus. Item proconsulatus Caesaris in Gallia per quinquennium prorogatus est.

 
Gaius Iulius Caesar in denario anno 44 a.C.n. percusso.

Tandem rota fortunae vertitur : anno 54 a.C.n. Iulia sine herede mortua, anno 53 a.C.n. Crassus cum filio a Parthis victus et necatus est. Ab eo tempore nulla fides in societate iam fuit, praesertim postquam Pompeius anno 52 a.C.n., provinciis Hispaniis retentis, Romae consul sine collega creatus est atque Corneliam uxorem duxit. Duo competitores reliqui, dum principem locum sibi soli rapere volunt, res Romanas ad bellum civile praecipitaverunt.

Alter triumviratus recensere

 
Effigies Marci Antoni et Caesaris Octaviani in aureo nummo cum titulo: IIIVIR RPC, id est triumvir reipublicae constituendae. 41 a.C.n.
 
Effigies Aemili Lepidi et Caesaris Octaviani in denario anno 42 a.C.n. percusso cum titulo III.VIR.R.P.C.

Societas inter Gaium Iulium Caesarem Octavianum, Marcum Antonium, et Marcum Aemilium Lepidum anno 43 a.C.n. exeunte inita adversus Caesaris interfectores necnon libertatis veterisque reipublicae fautores, sicut Cassium, Brutum, et Sextum Pompeium, nomen secundi triumviratus accepit. Die 13 Novembris ex lege Titia triumviri reipublicae constituendae in quinquennium creati sunt, qui summum imperium haberent : leges mutare vel abrogare sine populo et sine senatu, quoscumque vellent magistratus creare, quibus libebat provincias et exercitus tradere, cives damnare provocatione ad populum sublata eis licebat. Itaque triumviratus nomen transeuntis formae reipublicae quoque fuit: nam triumviri, eversa bellis civilibus republica vetere, novae fundamenta constituere debebant.

Triumviri ita orbem Romanum anno 43 a.C.n. inter sese diviserunt, ut Marcus Antonius Galliam comatam, Octavianus Africam, Siciliam, Sardiniam, Lepidus Galliam Narbonensem Hispaniasque regeret. Revera tamen provincias istas per legatos administrabant : nam Octavianus et Marcus Antonius legiones suas in Graeciam traduxerunt ut bellum cum Bruto Cassioque gererent, Lepidus vero Romae remansit et rebus Urbanis interea praefuit. Deinde, iam victis Bruto Cassioque atque provinciis eorum reciperatis, e Pacis Brundisinae condicionibus altera divisio fuit[1] ut Marcus Antonius provincias Orientis (Graeciam, Asiam, Syriam), Octavianus Siciliam et Africam, Octavianus Galliam et Hispanias teneret, ita ut sola Africa Lepido reliqua esset[2].

Proscriptionibus saevissimis ab illis triumviris habitis[3], non minus quam 130 senatores (inter quos Marcus Tullius Cicero, ille orator) et multi alii cives necati sunt. Postquam Sextus Pompeius anno 36 a.C.n. tandem victus est, Marcus Aemilius Lepidus ab Octaviano imperio spoliatus est. Deinde de summo imperio Octavianus et Antonius novo bello civili Actiaca navali pugna decertaverunt. Solus remansit Octavianus, qui Augustus senatus consulto factus est: ita triumviratus transitio inter rempublicam consulum et principatum Imperatorum fuit.

Notae recensere

  1. Appianus BC V,274
  2. Appianus, Bell. civ. V, 47
  3. Appianus, Bell. civ. IV, 16-224. Quod si commentarium ad Appiani textum quaeras, suadeo legas F. Hinard, Les proscriptions de la Rome républicaine. Romae, 1985

Fontes recensere

  • Appianus, libro secundo Bellorum civilium 9 et 17 et libro quarto 4-13, 26-27 et libro quinto passim.
  • Cassius Dio, libro XLVI Historiae Romanae, cap. 55 necnon libro XXXVII cap. 54-58 (primus triumviratus)..
  • Florus, libro secundo Epitomae rerum Romanarum, capitibus 13 et 16.
  • Lucanus libro primo Pharsaliae 84 sqq.
  • Plutarchus, Pompeius 47 et 51.
    • Crassus 14-15.
    • Cato minor 41
    • Caesar 13-14, 21.
    • Cicero 46.
    • Antonius 19-21
  • Suetonius, De vita Caesarum, in Vita Divi Iuli, capitulo 19 et in Vita Divi Augusti, capitulo 12.
  • Titus Livius, Periochae 103 et 119-120.
  • Velleius Paterculus, libro secundo Historiae Romanae, capitibus 44, 65–85.

Bibliographia recensere

  • Andreau, Jean. 1999. Banking and Business in the Roman World. Cantabrigiae: Cambridge University Press.
  • Lintott, Andrew. 1999. The Constitution of the Roman Republic. Oxoniae: Oxford University Press.
  • Lintott, Andrew. 1999. Violence in Republican Rome. Ed. 2a. Oxoniae: Oxford University Press.
  • Mangiameli, Rita. 2012. Tra duces e milites. Forme di comunicazione politica al tramonto della repubblica. (Polymnia. Collana di Scienze dell’antichità. Studi di Storia romana). Edizioni Università di Trieste. Recensio critica
  • Robinson, O. F. 1994. Ancient Rome: City Planning and Administration. Routledge.
  • Stambaugh, John E. 1988. The Ancient Roman City. Baltimorae: Johns Hopkins University Press.
  • Vishnia, Rachel Feig. 1996. State, Society, and Popular Leaders in Mid-Republican Rome, 241-167 B.C. Routledge.
Aetates

ExordiumMonarchiaRes Publica ImperiumRuina et lapsus Imperii Imperium Romanum OccidentaleImperium Byzantinum

Constitutiones

HistoriaAetas regum Res PublicaImperium Romanum

Administratio

SenatusComitia (Curiata, Centuriata, Tributa, Concilia plebis) • Curia HostiliaForumCursus honorumLegatusDuxOfficium PraefectusVigintisexviriLictorMagister militumImperatorPrinceps senatusPontifexAugustusCaesarTetrarchiaProvincia

Magistratus

Tribunus plebis(Tribuni aerariiTribuni militumTribuni militum consulari potestateTribunus Celerum)QuaestorAedilisPraetorConsulCensorProconsul GubernatorDictatorMagister equitumDecemviri legibus scribundisTribuni militum consulari potestateTriumvirRexInterrex

Leges

Lex XII TabularumCivis Romanus sumAuctoritasImperiumStatusIudiciaConstitutio AntoninianaEdictum Domitiani de excidendis vineis

Societas

PatriciiPlebsSecessio plebisOrdo EquestrisGensTribusPraenomina Romana antiquaMulieresMatrimoniumServitusLiberti

Exercitus

Legio Limes

Cultura

CalendariumMedicinaTheatrumArs coquinaria ScholaLitteraeArsMusicaArchitecturaReligio (ExsequiaePersecutionesCultus imperatorius)MythologiaChristianismus in imperio romanoThermaeForumSPQRVestimentaFesta(CarmentaliaFloraliaLemuraliaLupercaliaPariliaSaturnalia)CircusVinumMeretricesLinguae

Technologia

Numeri RomaniArithmeticaAbacusViae RomanaePontesAquae ductiMetallurgiaCloaca Maxima

Oeconomia

AgriculturaMercaturaAerariumNummi

Lingua Latina

ArchaicaClassica sive aureaPostclassica sive argenteaSermo vulgarisMediaevalisHumanisticaLingua NeolatinaLingua Latina scientificaLingua Latina EcclesiasticaLinguae Romanicae

Scriptores praecipui

ApuleiusCatullusCiceroQuintus Curtius RufusHoratiusIulius CaesarIuvenalisLiviusLucretiusOvidiusPetroniusPlautusGaius Plinius SecundusGaius Plinius Caecilius SecundusPropertiusSallustiusSenecaSuetoniusTacitusVergiliusVitruvius

Indices

AnnalesConsules rei publicae Consules sub principatu electorumDii Graeci cum paribus deis Romanis EtruscisqueDioecesesGentes RomanaeGubernatores provinciarum RomanarumImperatoresOppida et urbesHomines illustriProvinciae(Provinciae Rei PublicaeProvinciae ImperiiProvinciae Imperii DiocletianiTabula successionis provinciarum Romanarum) RegesRegiones Italicae AugustaeAntiquae viae