Annus 40 a.C.n. e serie paginarum brevium de annis.

Millennia: millennium 2 a.C.n. · millennium 1 a.C.n. · millennium 1
Saecula: saeculum 2 a.C.n. · saeculum 1 a.C.n. · saeculum 1
Anni: (41 a.C.n.) · 40 a.C.n. · 39 a.C.n. · 38 a.C.n. · 37 a.C.n. · 36 a.C.n. · 35 a.C.n. · 34 a.C.n. · 33 a.C.n. · 32 a.C.n. · 31 a.C.n. · (30 a.C.n.)

Bellum civile Romanum

recensere
 
Denarius Q.LABIENVS PARTHICVS.IMP inscriptus. 40 a.C.n.
  • Circa idem tempus Menas, Pompei libertus, Octaviani legatum Marcum Lurium e Sardinia expulit et insulam occupavit. Ita loco ad Italiae litora vastanda peridoneo potiebatur Sextus Pompeius.

Bellum Parthicum

recensere
  • Quintus Labienus et Pacorus (Parthorum regis filius) Syriam occupant et Lucius Decidius Saxa qui a Marco Antonio Syriae praepositus erat in fuga periit. Nam Labienus multos milites Romanos qui sub Bruto Cassioque meruerant ad sese tum convertit. Mox Pacorus Palaestina quoque potitus est, Labienus vero Cilicia, Caria et Asia. Hyrcanus II, quem Iudaeorum ethnarcam Pompeius et Marcus Antonius appellarant in Parthiam tum captivus ductus est postquam Antigonus e Macchabaeorum stirpe quem Parthi regem Iudaeorum fecerant aures eius mutilavit ne summum sacerdotium rursus petere posset (lex Iudaica enim sacerdotes integro corpore esse iubebat).
  • Herodes Magnus, qui Hyrcani fulcrum fuerat, post Parthicam invasionem in Aegyptum profugus inde Romam venit ubi causa suam agit et tum primum suffragante Marco Antonio a senatu Romano 'rex' appellatur. Quod in praesenti sine effectu erat : regnum enim a Parthis et competitore Antigono armis petendum erat.

  Nati huius temporis desiderati (additis natis, hanc formulam remove)