Lucius Decidius Saxa, in Hispania incerto anno natus - in Cilicia anno 40 a.C.n. mortuus, fuit vir militaris Romanus qui Gaium Caesarem ex Hispania Romam secutus est et ab eo senator factus est. Post eius necem Marci Antonii fautor fidelis fuit : quapropter in Philippicis multis et probrosis maledictis a Cicerone oneratur qui eum inter pestes quae Antonium sequuntur[1] numerat.

De origine

recensere

Natus in Hispania Decidius Saxa, quamquam Italica origo huius gentis verisimilis est[2], Romae homo omnino novus erat. Quod Cicero his verbis in senatu ei exprobrabat : Saxa nescio quis, quem nobis Caesar ex ultima Celtiberia tribunum plebis dedit[3].

De cursu honorum

recensere

Anno 49 a.C.n. in exercitu Gai Caesaris adversus Pompeianos militabat[4]. 44 a.C.n. ab eodem Caesare tribunus plebis factus, dictatore mortuo unus e septemviris fuit qui e lege agraria ab Antoniis mense Iunio lata agros veteranis in Campania dividebant. Cui officio saepe alludit Cicero in Philippicis[5] dum eum rapinae accusat.

 
Iter utriusque exercitus ad Philippos venientium.

42 a.C.n. Saxa cum Gaio Norbano octo legiones per Macedoniam in Thraciam ducebat, quae velut primum agmen triumvirorum exercitus dici possunt. Nam Octavianus et Marcus Antonius in Italia adhuc morabantur, a Sexto Pompeio, Staio Murco, Gnaeo Domitio, qui navibus pollebant, impediti. Ne tyrannicidae Brutus Cassiusque ex Asia venientes ultra procedere possent, Saxa et Norbanus angustias in Via Egnatia ultra Philippos occupaverunt. Ita hostes ad longum incommodumque circuitum coegerunt : deinde antequam a tergo circumvenirentur Amphipolim sese receperunt ubi, urbe firmiter munita, reliquum exercitum expectabant. Victoria parta Decidius Marcum Antonium in provincias orientales imperii Romani secutus est.

Anno 41 a.C.n. cum in Aegyptum hiemandi causa proficisceretur, Marcus Antonius Decidium cum duabus legionibus Syriae praefecit. Nec satis caute providit : nam milites illarum legionum annis proximis in exercitu Pompei ac postea Gai Cassii militaverant. Itaque cum Quintus Labienus Parthorum copias ducens provinciam invasit, multi ad eum transfugerunt. A suis desertus Decidius Saxa victus et fugiens in Cilicia a persequentibus captus et occisus est.

  1. Phil. VIII,9.
  2. Syme 132.
  3. Phil. XI,12. Cf. ibid. XIII,27 : Saxam vero Decidium praeterire qui possum, hominem deductum ex ultimis gentibus, ut eum tribunum pl. videremus, quem civem numquam videramus?
  4. Caesar, Bell. civ. I.66
  5. E.g. XIV,10 [urbem Romam] quam iam peritus metator et callidus decempeda sua Saxa diviserat. Cf XI,12.

Pura legere si cupis

recensere