42 a.C.n.
annus
Annus 42 a.C.n. e serie paginarum brevium de annis.
Millennia: | millennium 2 a.C.n. · millennium 1 a.C.n. · millennium 1 |
---|---|
Saecula: | saeculum 2 a.C.n. · saeculum 1 a.C.n. · saeculum 1 |
Anni: | (51 a.C.n.) · 50 a.C.n. · 49 a.C.n. · 48 a.C.n. · 47 a.C.n. · 46 a.C.n. · 45 a.C.n. · 44 a.C.n. · 43 a.C.n. · 42 a.C.n. · 41 a.C.n. · (40 a.C.n.) |
Eventa
recensereBellum civile Romanum
recensere- Vere Brutus exercitum e Graecia in Asiam traduxit et Cassium Smyrnae convenit, ubi tyrannicidae hostes in Asia primum debellare decreverunt antequam adversus triumviros procederent. Rhodios et quasdam civitates Lyciorum expugnaverunt et bona diripuerunt. Ceterae Asiae quoque quamvis pacatae magna tributa imposuere.
- Simili modo triumviri pecuniam a Romanis ceterisque Italianis omni modo exigebant. Aestate exeunte Octavianus Salvidienum Rufum contra Sextum Pompeium misit, qui tamen ab hostibus transitu in Sicilam prohibebatur. Superior enim erat classis Pompei.
- Lepidum Romae custodiae relinquentes Octavianus et Marcus Antonius legiones suas in Epirum traiecerunt atque dum Brutus Cassiusque in Asia bellum gerunt Macedoniam occupant atque usque in Thraciam progrediuntur.
- 3 Octobris - Prima pugna apud Philippos Bruti legiones Octavianum aegrum vicerunt et castra a triumviro deserta diripuerunt ; qui etenim ad Marcum Antonium socium refugit. Nam Marcus Antonius eodem tempore Gai Cassi copias vicerat et eorum castra ceperat. Cassius omni spe destitutus mortem sibi ipse conscivit. Eodem die in mari Ionio navarchi Bruti Cassiiique Staius Murcus et Gnaeus Domitius Ahenobarbus classem duas legiones vehentem deleverunt, quas Domitius Calvinus triumviris auxilio in Epirum ducebat.
- 23 Octobris - proelio altero apud Philippos commisso Marcus Iunius Brutus interfector Caesaris a militibus triumvirorum Octaviani atque Marci Antonii victus est. Brutus mortem a comite petivit atque impetravit. Quae victoria finem bello Orientali imposuit.
- Marcus Valerius Messalla et Lucius Calpurnius Bibulus post cladem suarum partium cum reliquis copiis in insulam Thasum sese receperunt ubi condiciones deditionis cum Marco Antonio pepigerunt.
Nati
recensere- 16 Novembris - Tib. Claudius Nero Caesar, imperator Romanus (mortuus 37).