Quintus Cornuficius
Quintus Cornuficius (obiit in Africa anno 42 a.C.n.) fuit dux Romanus qui bello civili provinciam Africam in senatus potestate tueri voluit et triumviris restitit. Amicus dives Ciceronis erat quicum epistularum commercio coniunctus erat.
De gente
recensereDe plebeia gente Cornificiorum nihil ante primum saeculum a.C.n. accepimus. Nescimus quatenus, immo an omnino Quintus cum illo Lucio Cornificio cognatus sit qui fautor Octaviani consulatum anno 35 a.C.n. gessit et partes adversas sequebatur. Cicero patrem Quinti Cornufici socium in republica conservanda habuisse scribebat[1] (fortasse tempore Catilinae coniurationis ?).
De cursu honorum
recensere- 48/47 a.C.n. Quaestor pro praetore Illyricum cum duabus legionibus adversus Pompeianos tuetur una cum Aulo Gabinio et Publio Vatinio[2].
- 45 a.C.n. Praetor (ut videtur) ob res bene gestas auguratu a Caesare donatur.
- 44-42 a.C.n. Proconsul Africae Veteris, postquam triumviri Romae rerum potiti sunt, Tito Sextio, Africa novae praesidi, in nomine Octaviani poscenti provinciam tradere recusavit[3]. Praeterea viros a triumviris proscriptos in provinciam recipibiebat[4] et copias Sexto Pompeio in Siciliam mittebat[5]. Mox tamen proelio victus est. Victoriam quandam antequam omnino vinceretur rettulisse videtur quoniam titulus IMP(erator) in eius nummis legiturː unde constat a suis militibus imperatorem proclamatum esse.
De nummis Cornuficii
recensereIn Africa et denarios et aureos isdem saepe formis signavit ad stipendia militum solvenda. Ex una parte inveniuntur sive caput Africae elephanti spoliis ornatum, sive caput cornutum Iovis Ammonis hoc est Iovis Africi sive caput Cereris. Ex altera parte Iuno Sospita ipsum Cornuficium augurali vestitu ornatum et lituum tenentem coronat. Hic est titulusː Q. CORNVFICI AVGVR IMP. Numismatistae septem formas ad rectas partes et undecim ad aversas numeraverunt[6]. Illi nummi hodie rarissimi sunt.
Notae
recensere- ↑ Ad familiares XII.28.2 (ad Cornuficium)ː Quod societatem rei publicae conservandae tibi mecum a patre acceptam renovas, gratum est, quae societas inter nos semper, mi Cornifici, manebit
- ↑ Bellum Alexandrinum 42-44.
- ↑ Appianus IV.53.
- ↑ Appianus IV.36
- ↑ Dio Cassius 48.17.
- ↑ Michel Amandry, "Le monnayage de Q. Cornuficius. A propos de la découverte de la rue des Farges à Lyon 1978" in Trésors monétaires XX, BNF, 2002
Fontes
recensere- Appianus, libro quarto Bellorum civilium 36 et 53.
- Bellum Alexandrinum 42-44 et 47.
- Cicero, libro duodecimo Epistularum ad familiares epistulae 17-30
- libro duodecimo Epistularum ad Atticum, ep. 14.2
- Cassius Dio, Historia Romana, libro XLVIII cap. 17.6 et 21.
- Nummi Quinti Cornuficii apud Dioscuros
Plura legere si cupis
recensere- F.L. Ganter, "Q. Cornuficius", Philologus, 1894ː 132-146
- François Hinard, Les proscriptions de la Rome républicaine. Romae: École française de Rome, 1985, ISBN 2-7283-0094-1 (Collection de l'École française de Rome, 83) : 462 Hic legere potes